II. [1] Plane
non negabimus aliquando philosophos iuxta nostra sensisse; testimonium est
etiam ueritatis euentus ipsius. Nonnunquam et in procella confusis uestigiis
caeli et freti aliqui portus offenditur prospero errore, nonnunquam et in
tenebris aditus quidam et exitus deprehenduntur caeca felicitate, sed et natura
pleraque suggeruntur quasi de publico sensu, quo animam deus dotare dignatus
est. [2] Hunc nacta philosophia ad
gloriam propriae artis inflauit prae studio (non mirum, si istud ita dixerim)
eloquii quiduis struere atque destruere eruditi magisque dicendo persuadentis
quam docendo. Formas rebus imponit, eas nunc peraequat, nunc priuat, de
certis incerta praeiudicat, prouocat ad exempla, quasi comparanda sint omnia,
omnia praescribit, proprietatibus etiam inter similia diuersis, nihil diuinae
licentiae seruat, leges naturae opiniones suas fecit; ferrem, si naturalis
ipsa, ut compos naturae de condicionis consortio probaretur. [3] Visa
est quidem sibi et ex sacris, quas putant, litteris hausisse, quia plerosque
auctores etiam deos existimauit antiquitas, nedum diuos, ut Mercurium Aegyptium,
cui praecipue Plato adsueuit, ut Silenum Phrygem, cui a pastoribus perducto
ingentes aures suas Midas tradidit, ut Hermotimum, cui Clazomenii mortuo
templum contulerunt, ut Orpheum, ut Musaeum, ut Pherecydem Pythagorae
magistrum. Quid autem, si philosophi etiam illa incursauerunt, quae penes nos
apocryphorum confessione damnantur, certos nihil recipiendum quod non conspiret
germanae et ipso iam aeuo pronatae propheticae paraturae, quando et
pseudoprophetarum meminerimus et multo prius apostatarum spirituum, qui
huiusmodi quoque ingeniorum calliditate omnem faciem saeculi instruxerint? [4] Postremo si etiam ad ipsos prophetas
adisse credibile est indagatorem quemque sapientiae ex negotio curiositatis,
tamen plus diuersitatis inuenias inter philosophos quam societatis, cum et in
ipsa societate diuersitas eorum deprehendatur, siquidem uera quaeque et
consonantia prophetis aut aliunde commendant aut aliorsum subornant cum maxima
iniuria ueritatis, quam efficiunt aut adiuuari falsis aut patrocinari. [5] Hoc itaque commiserit nos et philosophos
in ista praesertim materia, quod interdum communes sententias propriis
argumentationibus uestiant, contrariis alicubi regulae nostrae, interdum
sententias proprias communibus argumentationibus muniant, consentaneis alicubi
regulae illomm, ut prope exclusa sit ueritas a philosophia per ueneficia in
illam sua; et ideo utroque titulo societatis aduersario ueritatis urgemur et
communes sententias ab argumentationibus philosophorum liberare et communes argumentationes
a sententiis eorum separare, reuocando quaestiones ad dei litteras, exceptis
plane quae sine laqueo alicuius praeiudicii ad simplex testimonium licebit
adsumere, quia et ex aemulis nonnunquam testimonium necessarium, si non aemulis
prosit. [6] Nec ignoro, quanta sit silua
materiae istius apud philosophos pro numero etiam ipsorum commentatorum, quot
uarietates sententiarum, quot palaestrae opinionum, quot propagines
quaestionum, quot implicationes expeditionum. Sed et medicinam inspexi,
sororem, ut aiunt, philosophiae, sibi quoque hoc negotium uindicantem. Quidni?
ad quam magis animae ratio pertinere uideatur per corporis curam. Vnde et
plurimum sorori refragatur, quod animam quasi coram in domicilio suo tractando
magis norit. Sed uiderit utriusque praestantiae ambitio. Habuit et philosophia
libertatem ingenii et medicina necessitatem artificii ad extendendos de anima
retractatus: late quaeruntur incerta, latius disputantur praesumpta. Quanta
difficultas probandi, tanta operositas suadendi, ut merito Heraclitus ille
tenebrosus uastiores caligines animaduertens apud examinatores animae taedio
quaestionum pronuntiarit terminos animae nequaquam inuenisse omnem uiam
ingrediendo. [7] Christiano autem paucis
ad scientiam huius rei opus est. Nam et certa semper in paucis, et amplius illi
quaerere non licet quam quod inueniri licet; infinitas enim quaestiones
apostolus prohibet. Porro non amplius inueniri licet quam quod a deo discitur;
quod autem a deo discitur, totum est.
|