III. [1] Atque utinam nullas haereses oportuisset
existere, ut probabiles quique emicarent. Nihil omnino cum philosophis super
anima quoque experiremur, patriarchis, ut ita dixerim, haereticorum, siquidem
et ab apostolo iam tunc philosophia concussio ueritatis prouidebatur; Athenis
enim expertus linguatam ciuitatem cum omnes illic sapientiae atque
facundiae caupones degustasset, inde concepit praemonitorium illud
edictum. [2] Proinde enim et animae
ratio <concussa est> per philosophatas doctrinas hominum miscentes aquas
uino: alii immortalem negant animam, alii plus quam immortalem adfirmant, alii
de substantia, alii de forma, alii de unaquaque dispositione disceptant; hi
statum eius aliunde <de>ducunt, hi exitum aliorsum abducunt, prout aut
Platonis honor aut Zenonis uigor aut Aristotelis tenor aut Epicuri stupor aut
Heracliti maeror aut Empedoclis furor persuaserunt. [3] Deliquit,
opinor, diuina doctrina ex Iudaea potius quam ex Graecia oriens. Errauit et
Christus piscatores citius quam sophistam ad praeconium emittens. Si qua igitur
in hunc modum de nidoribus philosophiae candidum et purum aerem ueritatis
infuscant, ea erunt Christianis enubilanda et percutientibus argumentationes
originales, id est philosophicas, et opponentibus definitiones caelestes, id
est dominicas, ut et illa quibus ethnici a philosophia capiuntur, destruantur,
et haec quibus fideles ab haeresi concutiuntur, retundantur. [4] Vna
iam congressione decisa aduersus Hermogenen, ut praefati sumus, quia animam ex
dei flatu, non ex materia uindicamus, muniti et illic diuinae determinationis
inobscurabili regula: et flauit, inquit, deus flatum uitae in faciem hominis,
et factus est homo in animam uiuam, utique ex dei flatu, de isto nihil amplius
reuoluendum; habet suum titulum et suum haereticum. Ceteris hinc exordium
inducam.
|