Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus De anima liber IntraText CT - Text |
|
|
IV. DE INNATA. [1] Post definitionem census quaestionem status patitur. Consequens enim est, ut ex dei flatu animam professi initium ei deputaremus. Hoc Plato excludit innatam et infectam animam uolens. Et natam autem docemus et factam ex initii constitutione. Nec statim erra<b>imus utrumque dicentes, quia scilicet aliud sit natum, aliud factum utpote <istud inanimalibus>, illud animalibus competens. Differentiae autem sua habendo loca et tempora habent aliquando et passiuitatis commercia. Capit itaque et facturam pro in esse poni, siquidem omne quod quoque modo accipit esse generatur. Nam et factor ipse parens facti potest dici; sic et Plato utitur. Igitur quantum ad fidem nostram factae nataeue animae, depulsa est philosophi opinio, auctoritate prophetiae quoque.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |