V. [1] Accerseri<n>t
Eubulum aliquem et Critolaum et Xenocraten et isto in loco amicum Platonis
Aristotelen. Fortassean extruentur magis ad auferendam animae corpulentiam, si
non alios e contrario inspexerint, et quidem plures, corpus animae uindicantes.
[2] Nec illos dico solos qui eam de
manifestis corporalibus effingunt, ut Hipparchus et Heraclitus ex igni, ut
Hippon et Thales ex aqua, ut Empedocles et Critias ex sanguine, ut Epicurus ex
atomis (si et atomi corpulentias de coitu suo cogunt), ut Critolaus et
Peripatetici eius ex quinta nescio qua substantia (si et illa corpus, quia
corpora includit), sed etiam Stoicos allego, qui spiritum praedicantes animam
paene nobiscum, qua proxima inter se flatus et spiritus, tamen corpus animam
facile persuadebunt. [3] Denique
Zeno consitum spiritum definiens animam hoc modo instruit. Quo, inquit,
digresso animal emoritur, corpus est; consito autem spiritu digresso animal
emoritur, ergo consitus spiritus corpus est; ergo corpus est anima. [4] Vult et Cleanthes non solum corporis
lineamentis, sed et animae notis similitudinem parentibus in filiis respondere,
de speculo scilicet morum et ingeniorum et adfectuum, corporis autem
similitudinem et dissimilitudinem capere et animam, <animam> itaque corpus
similitudini uel dissimilitudini obnoxium. [5] Item
corporalium et incorporalium passiones inter se non communicare; porro et
animam compati corpori, cui laeso ictibus uulneribus ulceribus condolescit, et
corpos animae, cui afflictae cura angore amore coaegrescit per detrimentum
socii uigoris, cuius pudorem et pauorem rubore atque pallore testetur. Igitur
anima corpus ex corporalium passionum communione. [6] Sed
et Chrysippus manum ei porrigit constituens corporalia ab incorporalibus
derelinqui omnino non posse, quia nec contingantur ab eis (unde et Lucretius:
tangere enim et tangi nisi corpus nulla potest res), derelicto autem corpore ab
anima affici morte. Igitur corpus anima, quae nisi corporalis corpus non
derelinquet.
|