VI. [1] Haec Platonici subtilitate potius quam
ueritate conturbant. Omne, inquiunt,
corpus aut animale sit necesse est aut inanimale. Et si quidem inanimale est,
extrinsecus mouebitur, si uero animale, intrinsecus. Anima autem nec extrinsecus
mouebitur, ut quae non sit inanimalis, nec intrinsecus, ut quae ipsa potius
moueat corpus. Itaque non uideri eam corpus, quae non corporalium forma
ex aliqua regione moueatur. [2] Ad hoc
nos mirabimur incongruentiam primo definitionis prouocantis ad ea quae in
animam non conueniunt. Non enim potest anima animale corpus dici aut inanimale,
cum ipsa sit quae aut faciat corpus animale, si adsit, aut inanimale, si absit
ab illo. Itaque quod facit non potest esse ipsa, ut dicatur animale uel inanimale.
Anima enim dicitur substantiae suae nomine. (3.) Quodsi non capit animale
corpus dici aut inanimale, quod est anima, quomodo prouocabitur ad animalium et
inanimalium corporum formam? [3] Dehinc
si corporis est moueri extrinsecus ab aliquo, ostendimus autem supra moueri
animam et ab alio, cum uaticinatur, cum furit, utique extrinsecus, cum ab alio,
merito quod mouebitur extrinsecus ab alio secundum exempli propositionem
corpus agnoscam. Enimuero si ab alio moueri corporis est, quanto magis mouere
aliud? Anima autem mouet corpus, et
conatus eius extrinsecus foris parent. Ab illa est enim impingi et pedes in
incessum et manus in contactum et oculos in conspectum et linguam in effatum,
uelut sigillario motu superficiem intus agitante. Vnde haec uis incorporalis
animae? Vnde uacuae rei solida propellere? [4] Sed
quomodo diuisi uidentur in homine sensus corporales et intellectuales? Corporalium
aiunt rerum qualitates, ut terrae, ut ignis, corporalibus sensibus renuntiari,
ut tactui, ut uisui, incorporalium uero intellectualibus conueniri, ut
benignitatis, ut malignitatis. Itaque incorporalem esse animam constat cuius
qualitates non corporalibus, sed intellectualibus sensibus comprehendantur. [5] Plane, si non huius definitionis gradum
exclusero. Ecce enim incorporalia ostendo corporalibus sensibus subici, sonum
auditui, colorem conspectui, odorem odoratui, quorum exemplo etiam anima
corpori accedit, ne dicas idcirco ea per corporales renuntiari sensus, quia
corporalibus accedant. Igitur si constat incorporalia quoque a
corporalibus comprehendi, cur non et anima, quae corporalis, ab incorporalibus
renuntietur? Certe definitio exclusa sit. [6] De
insignioribus argumentationibus erit etiam illa, quod omne corpus corporalibus
ali iudicant, animam uero, ut incorporalem, incorporalibus, sapientiae scilicet
studiis. Sed nec hic gradus stabit etiam Sorano methodicae medicinae
instructissimo auctore respondente animam corporalibus quoque ali, denique
deficientem a cibo plerumque fulciri. Quidni? quo adempto in totum dilabitur ex
corpore. Ita etiam ipse Soranus plenissime super anima commentatus quattuor
uoluminibus et cum omnibus philosophorum sententiis expertus corporalem animae
substantiam uindicat, etsi illam immortalitate fraudauit. Non enim omnium est
credere quod Christianorum est. [7] Sicut
ergo Soranus ipse rebus ostendit animam corporalibus ali, proinde et
philosophus exhibeat illam incorporalibus pasci. Sed nemo unquam cunctanti de
exitu animae mulsam aquam de eloquio Platonis infudit aut micas de
minutiloquio Aristotelis infersit. Quid autem facient tot ac tantae animae
rupicum et barbarorum, quibus alimenta sapientiae desunt, et tamen
indoctae prudentia pollent, et sine academiis et porticibus Atticis et
carceribus Socratis, denique ieiunantes a philosophia, nihilominus uiuunt? Non
enim substantiae ipsi alimenta proficiunt studiorum, sed disciplinae, quia nec
opimiorem animam efficiunt, sed ornatiorem. Bene autem quod et artes Stoici
corporales affirmant. Adeo sic quoque anima corporalis, si et artibus ali
creditur. [8] Sed enormis intentio
philosophiae solet plerumque nec prospicere pro pedibus (sic Thales in puteum),
solet et sententias suas non intellegendo ualetudinis corruptelam suspicari
(sic Chrysippus ad elleborum). Tale aliquid, opinor, ei accidit, cum duo in
unum corpora negauit, alienata a prospectu et recogitatu praegnantum, quae non
singula cotidie corpora, sed et bina et terna in unius uteri ambitu perferunt.
Inuenitur etiam in iure ciuili Graeca quaedam quinionem enixa, filiorum semel
omnium mater, unici fetus parens multiplex, unici uteri puerpera numerosa, quae
tot stipata corporibus, paene dixerim populo, sextum ipsa corpus fuit. [9] Vniuersa conditio testabitur corpora de
corporibus processura iam illic esse unde procedunt. Secundum sit necesse est
quod ex alio est. Nihil porro exalio est, nisi, dum gignitur, duo sunt.
|