VII. [1] Quantum ad philosophos satis haec, quia
quantum ad nostros ex abundanti; quibus corporalitas animae in ipso euangelio
relucebit. Dolet apud inferos anima cuiusdam et punitur in flamma et cruciatur
in lingua et de digito animae felicioris implorat solacium roris. [2] Imaginem existimas exitum illum
pauperis laetantis et diuitis maerentis? Et quid illic Eleazari nomen, si
non in ueritate res est? Sed et si imago credenda est, testimonium erit
ueritatis. Si enim non haberet anima corpus, non caperet imago animae imaginem
corporis, nec mentiretur de corporalibus membris scriptura, si non erant. [3] Quid est autem illud quod ad inferna
transfertur post diuortium corporis, quod detinetur illic, quod in diem iudicii
reseruatur, ad quod et Christus moriendo descendit (puto, ad animas
patriarcharum), si nthil anima sub terris? Nihil enim, si non corpus;
incorporalitas enim ab omni genere custodiae libera est, immunis et a poena et
a fouella. Per quod enim punitur aut fouetur, hoc erit corpus; reddam de isto
plenius et oportunius. [4] Igitur
si quid tormenti siue solacii anima praecerpit in carcere seu deuersorio
inferum, in igni uel in sinu Abrahae, probata erit corporalitas animae.
Incorporalitas enim nihil patitur, non habens per quod pati possit; aut si
habet, hoc erit corpus. In quantum enim omne corporale passibile est, in tantum
quod passibile est corporale est.
|