VIII. [1] Abruptum
alioquin et absurdum idcirco quid de corporalium eximere censu, quia ceteris
corporalibus exemplis non adaequet. Et ubi proprietatum priuata
discrimina, per quae magnificentia auctoris ex operum eorundem diuersitate
signatur, ut sint tam discreta quam paria, tam amica quam et aemula? Siquidem et ipsi philosophi ex contrariis
uniuersa constare condicunt secundum amicitiam et inimicitiam Empedoclis. [2] Sic igitur etsi corporalia
incorporalibus obiacent, ipsa quoque ita inter se differunt, ut differentia
species eorum ampliet, non genus mutet, ut sint corporalia, sic multa in dei
gloria, dum uaria, sic uaria, dum diuersa, sic diuersa, dum his alii
qualitatum sensus, alii illis, dum his alia alimenta, alia illis, dum
haec inuisibilia, illa uisibilia, dum haec grauia, illa leuia. [3] Aiunt enim et idcirco animam incorporalem
renuntiandam, quia digressa ea grauiora efficiantur corpora defunctorum, cum
leuiora esse deberent, unius corporis pondere exempto, si anima corpus. Quid
enim, inquit Soranus, si mare negent corpus, quia extra mare immobilis et
grauis nauis efficitur? Quanto ergo ualidius corpus animae, quod tanti
postea ponderis corpus leuissima mobilitate circumfert! [4] Ceterum
etsi inuisibilis anima, et pro condicione corporis sui et proprietate
substantiae et pro natura etiam eorum quibus inuisibilis esse sortita est.
Solem noctuae nesciunt oculis; aquilae ita sustinent, ut natorum suorum
generositatem de pupillarum audacia iudicent; alioquin non educabunt, ut
degenerem, quem solis radius auerterit. [5] Est
adeo alteri quid inuisibile, alteri non, quod non ideo incorporale sit, quia
non ex aequo uis ualet. Sol enim corpus, siquidem ignis; sed quod aquila
confiteatur, neget noctua, non tamen praeiudicans aquilae. Tantundem et animae
corpus inuisibile carni, si forte, spiritui uero uisibile est. Sic Iohannes in
spiritu dei factus animas martyrum conspicit.
|