IX. DE EFFIGIE. [1] Cum animae corpus adserimus propriae
qualitatis et sui generis, iam haec condicio proprietatis de ceteris
accidentibus corpulentiae praeiudicabit aut haec adesse, quam corpus
ostendimus, sed et ipsa sui generis pro corporis proprietate, aut etsi
non adsint, hoc esse proprietatis, non adesse corpori animae quae
corporibus ceteris adsint. Et tamen non inconstanter profitebimur
sollemniora quaeque et omnimodo debita corpulentiae adesse animae quoque, ut
habitum, ut terminum, ut illud trifariam distantiuum, longitudinem dico et
latitudinem et sublimitatem, quibus metantur corpora philosophi. [2] Quid nunc, quod et effigiem animae damus,
Platone nolente, quasi periclitetur de animae immortalitate? Omne enim
effigiatum compositum et structile affirmat; dissolubile autem omne
compositicium et structile; sed animam immortalem, igitur indissolubilem, qua
immortalem, et ineffigiatam, qua indissolubilem, ceterum compositiciam et
structilem, si effigiatam, tamquam alio eam modo effigians intellectualibus
formis, pulchram iustitia et disciplinis philosophiae, deformem uero contrariis
artibus. [3] Sed nos corporales quoque
illi inscribimus lineas, non tantum ex fiducia corporalitatis per aestimationem,
uerum et ex constantia gratiae per reuelationem. Nam quia spiritalia
charismata agnoscimus, post Iohannem quoque prophetiam meruimus consequi. [4] Est hodie soror apud nos reuelationum
charismata sortita, quas in ecclesia inter dominica sollemnia per ecstasin in
spiritu patitur; conuersatur cum angelis, aliquando etiam cum domino, et uidet
et audit sacramenta et quorundam corda dinoscit et medicinas desiderantibus
sumit. Iamuero prout scripturae leguntur aut psalmi canuntur aut allocutiones
proferuntur aut petitiones delegantur, ita inde materiae uisionibus
subministrantur. Forte nescio quid de anima disserueramus, cum ea soror in
spiritu esset. Post transacta sollemnia dimissa plebe, quo usu solet
nobis renuntiare quae uiderit (nam et diligentissime digeruntur, ut etiam
probentur), 'inter cetera', inquit, 'ostensa est mihi anima corporaliter, et
spiritus uidebatur, sed non inanis et uacuae qualitatis, immo quae etiam teneri
repromitteret, tenera et lucida et aerii coloris, et forma per omnia humana. Hoc uisio'. Et deus testis et apostolus
charismatum in ecclesia futurorum idoneus sponsor; tunc et si res ipsa de
singulis persuaserit, credas. [5] Si
enim corpus anima, sine dubio inter illa quae supra sumus professi, proinde et
coloris proprietas omni corpori aderit. Quem igitur alium animae aestimabis
colorem quam aerium ac lucidum? Non, ut aer sit ipsa substantia eius, etsi hoc
Aenesidemo uisum est et Anaximeni, puto secundum quosdam et Heraclito, nec ut
lumen, etsi hoc placuit Pontico Heraclidi [6] ----
nam et cerauniis gemmis non ideo substantia ignita est, quod coruscent rutilato
rubore, nec berullis ideo aquosa materia est, quod fluctuent colato nitore
(quanta enim et alia color sociat, natura dissociat) ----, sed quoniam omne
tenue atque perlucidum aeris aemulum est, hoc erit anima, qua flatus et
spiritus tradux, siquidem prae ipsa tenuitatis subtilitate de fide
corporalitatis periclitatur. [7] Sic et
effigiem de sensu iam tuo concipe non aliam animae humanae deputandam praeter
humanam, et quidem eius corporis quod unaquaeque circumtulit. Hoc nos sapere
interim primordii contemplatio inducat. Recogita enim, cum deus flasset in
faciem homini flatum uitae, et factus esset homo in animam uiuam, totus utique,
per faciem statim flatum illum in interiora transmissum et per uniuersa
corporis spatia diffusum simulque diuina aspiratione densatum omni intus linea
expressum esse, quam densatus impleuerat, et uelut in forma gelasse. [8] Inde igitur et corpulentia
animae ex densatione solidata est et effigies ex impressione formata. Hic erit
homo interior, alius exterior, dupliciter unus, habens et ille oculos et aures
suas, quibus populus dominum audire et uidere debuerat, habens et ceteros
artus, per quos et in cogitationibus utitur et in somniis fungitur. Sic et
diuiti apud inferos lingua est, et pauperi digitus, et sinus Abrahae. Per has
lineas et animae martyrum sub altari intelleguntur. A primordio enim in Adam
concreta et configurata corpori anima, ut totius substantiae, ita et
condicionis istius semen effecit.
|