X. DE SIMPLICITATE SVBSTANTIAE QVOD ET
SPIRITVS IPSA SIT. [1] Pertinet
ad statum fidei simplicem animam determinare secundum Platonem, id est
uniformem, dumtaxat substantiae nomine. Viderint artes et disciplinae, uiderint
et effigies. [2] Quidam enim uolunt
aliam illi substantiam naturalem inesse spiritum, quasi aliud sit uiuere, quod
uenit ab anima, aliud spirare, quod fiat a spiritu. Nam et animalibus non
omnibus utrumque adesse; pleraque enim uiuere solummodo, non etiam spirare, eo
quod non habeant organa spiritus, pulmones et arterias. [3] Quale
est autem in examinatione humanae animae culicis atque formicae argumenta
respicere, quando et uitalia pro cuiusque generis dispositione omnibus propria
animalibus temperauerit artifex deus, ut nulla inde coniectura captanda
sit? Nam neque homo, si pulmonibus et arteriis structus est, idcirco aliunde
spirabit, aliunde uiuet, neque formica, si membris huiusmodi caret, idcirco
negabitur spirare, quasi solummodo uiuens. [4] Cui
uero tantum patuit in dei opera, ut alicui haec deesse praesumpserit?
Herophilus ille medicus aut lanius, qui sexcentos exsecuit, ut naturam
scrutaretur, qui hominem odiit, ut nosset, nescio an omnia interna eius
liquido explorarit, ipsa morte mutante quae uixerant, et morte non simplici,
sed ipsa inter artificia exsectionis errante. [5] Philosophi pro certo renuntiauerunt
culicibus et formicis et tineis deesse pulmones et arterias. Dic mihi,
inspector curiosissime, oculos habent ad uidendum? Atquin et pergunt quo
uolunt, et uitant et appetunt quae uidendo sciunt: designa oculos, denota
pupulas. Sed et exedunt tineae: demonstra mandibulas, deprome genuinos. Sed et
personant culices, ne in tenebris quidem aurium caeci: tubam pariter et lanceam
oris illius ostende. Quoduis animal, unius licet puncti, aliquo alatur necesse
est: exhibe pabuli transmittendi decoquendi defaecandique membra. (6.) Quid
ergo dicemus? Si per haec uiuitur, erunt haec in omnibus utique quae uiuent,
etsi non uidentur, etsi non apprehenduntur pro mediocritate. Hoc magis credas,
si deum recogites tantum artificem in modicis quantum et in maximis. [6] Si uero non putas capere tam minuta
corpuscula dei ingenium, sic quoque magnificentiam eius agnoscas, quod modicis
animalibus sine necessariis membris nihilominus uiuere instruxerit, saluo etiam
uisu sine oculis et esu sine denticulis et digestu sine alueis, quemadmodum et
incedunt quaedam sine pedibus manante impetu, quod angues, et insurgente
conatu, quod uermes, et spumante reptatu, quod limaces. [7] Ita
et spirari cur non putes sine pulmonum follibus et sine fistulis arteriarum, ut
pro magno amplectaris argumento idcirco animae humanae spiritum accedere, quia
sint quae spiritu careant, et idcirco ea spiritu carere, quia de flaturalibus
artibus structa non sint? Viuere sine spiritu existimas aliquid, spirare sine
pulmonibus non putas? Quid est, oro te, spirare? Flatum, opinor, ex semetipso
agere. Quid est uiuere? Flatum, opinor, ex semetipso non agere. Hoc enim
respondere debebo, si non idem est spirare quod uiuere. Sed mortui erit non agere flatum: ergo uiuentis
est agere flatum. Sed et spirantis est agere flatum: ergo et spirare uiuentis
est. Vtrumque si sine anima decurrere potuisset, non fuisset animae
spirare, sed solummodo umere. At
enim uiuere spirare est et spirare uiuere est. Ergo totum hoc et spirare et
uiuere eius est cuius et uiuere, id est animae. [8] Denique
si separas spiritum natura, separa et opera: agant in discreto aliquid ambo,
seorsum anima, seorsum spiritus; anima sine spiritu uiuat, spiritus sine anima
spiret; alterum relinquat corpora, alterum remaneat, mors et uita conueniant. Si
enim duo sunt anima et spiritus, diuidi possunt, ut diuisione eorum alterius
discedentis, alterius inmanentis, mortis et uitae concursus eueniat. Sed
nullo modo eueniet; ergo duo non erunt, quae diuidi non possunt, quae diuidi
possent, si fuissent. [9] 'Sed licet et
duo esse concreta'. Sed non erunt concreta, si aliud est uiuere, aliud spirare:
distinguunt substantias opera. Et
quanto nunc firmius est, ut unum credas, cum distantiam non das, ut ipsa sit
anima spiritus, dum ipsius est spirare cuius et uiuere? Quid enim, si
diem aliud haberi uelis, aliud lucem, quae accedat diei, cum dies ipsa lux sit?
Plane erunt et alia genera lucis, ut ex ignium ministerio. Erunt enim et aliae
spiritus species, ut ex deo, ut ex diabolo. Ita cum de anima et spiritu agitur,
ipsa erit anima spiritus, sicut ipsa dies lux. Ipsum est enim quid, per quod
est quid.
|