XI. [1] Sed
ut animam spiritum dicam, praesentis quaestionis ratio compellit, quia spirare
alii substantiae adscribitur. Hoc dum animae uindicamus, quam uniformem et
simplicem agnoscimus, spiritum necesse est certa condicione dicamus, non
status nomine, sed actus, nec substantiae titulo, sed operae, quia spirat, non
quia spiritus proprie est. Nam et flare spirare est. Ita et animam, quam flatum
ex proprietate defendimus, spiritum nunc ex necessitate pronuntiamus, ceterum
aduersus Hermogenen, qui eam ex materia, non ex dei flatu contendit, flatum
proprie tuemur. [2] Ille enim aduersus
ipsius scripturae fidem flatum in spiritum uertit, ut, dum incredibile est
spiritum dei in delictum et mox in iudicium deuenire, ex materia potius anima
credatur quam ex dei spiritu. Idcirco nos et illic flatum eam defendimus, non
spiritum, secundum scripturam et secundum spiritus distinctionem, et hic
spiritum ingratis pronuntiamus secundum spirandi et flandi communionem. Illic
de substantia quaestio est; spirare enim substantiae actus est. [3] Nec diutius de isto, nisi propter
haereticos, qui nescio quod spiritale semen infulciunt animae de Sophiae matris
occulta liberalitate conlatum ignorante factore, cum scriptura factoris magis
dei sui conscia nihil amplius promulgauerit quam deum flantem in faciem
hominis flatum uitae et hominem factum in animam uiuam, per quam exinde et
uiuat et spiret, satis declarata differentia spiritus et animae in sequentibus
instrumentis, ipso deo pronuntiante: spiritus ex me prodiuit, et flatum omnem
ego feci. Et anima enim flatus factus ex spiritu. Et rursus: qui dedit flatum
populo super terram et spiritum calcantibus eam. Prirno enim anima, id est
flatus, populo in terra incedenti, id est in carne carnaliter agenti, postea
spiritus eis qui terram calcant, id est opera carnis subigunt, quia et
apostolus non primum quod spiritale, sed quod animale, postea spiritale. [4] Nam etsi Adam statim prophetauit magnum
illud sacramentum in Christum et ecclesiam: hoc nunc os ex ossibus meis et
caro ex carne mea; propter hoc relinquet homo patrem et matrem et
agglutinabit se mulieri suae, et erunt duo in unam carnem, accidentiam spiritus
passus est: cecidit enim ecstasis super illum, sancti spiritus uis operatrix
prophetiae. [5] Nam et malus spiritus
accidens res est. Denique Saulem tam dei spiritus postea uertit in alium uirum,
id est in propheten, cum dictum est: quid hoc filio Cis? an et Saul in
prophetis? quam et mali spiritus postea uertit in alium uirum, in apostatam
scilicet. Iudam quoque aliquamdiu cum electis deputatum usque ad loculorum
officium, etsi iam fraudatorem, traditorem tamen nondum, postea diabolus
intrauit. [6] Igitur si neque dei neque
diaboli spiritus ex natiuitate conseritur animae, solam eam constat ante
euentum spiritus utriusque; si solam, et simplicem et uniformem substantiae nomine,
atque ita non aliunde spirantem quam ex substantiae suae sorte.
|