XII. DE ANIMO. [1] Proinde et animum siue mens est nou~j apud Graecos, non aliud quid intellegimus quam
suggestum animae ingenitum et insitum et natiuitus proprium, quo agit, quo
sapit, quem secum habens ex semetipsa secum moueat in semetipsa, atque ita
moueri uideatur ab illo tamquam substantia alio, ut uolunt qui etiam
uniuersitatis motatorem animum decernunt, illum deum Socratis, illum Valentini
Vnigenitum ex patre ΒΥΘΩΙ et matre ΣΙΓΗΙ.
[2] Quam Anaxagorae turbata
sententia est! Initium enim omnium commentatus animum et uniuersitatis oscillum
de illius axe suspendens purumque eum affirmans et simplicem et
incommiscibilem, hoc uel maxime titulo segregat ab animae commixtione et
tamen eundem alibi animam edicit. [3] Hoc
etiam Aristoteles denotauit, nescio an sua paratior implere quam aliena
inanire. Denique et ipse definitionem animi cum differret, interim alterum
animi genus pronuntiauit, illum diuinum, quem rursus et inpassibilem
subostendens abstulit et ipse eum a consortio animae. Cum enim animam
passibilem constet eorum quae sortita est pati, aut per animum et cum animo
patietur, si concreta est animo, non poterit animus inpassibilis induci, aut si
non per animum nec cum animo patietur anima, non erit concreta illi, cum quo
nihil et cui nihil patitur. Porro si nihil per illum et cum illo anima
patietur, iam nec sentiet nec sapiet nec mouebitur per illum, ut uolunt. [4] Nam et sensus passiones facit
Aristoteles. Quidni? Et sentire enim pati est, quia pati sentire est. Proinde
et sapere sentire est et moueri sentire est. Ita totum pati est. Videmus
autem nihil istorum animam experiri, ut non et animo deputetur, quia per illum
et cum illo transigatur. [5] Iam ergo et
commiscibilis est animus aduersus Anaxagoran et passibilis aduersus
Aristotelen. Ceterum si discretio admittitur, ut substantia duae res sint
animus atque anima, alterius erit et passio et sensus et sapor omnis et actus
et motus, alterius autem otium et quies et stupor et nulla iam causa, et aut
animus uacabit aut anima. [6] Quodsi
constat ambobus haec omnia reputari, ergo unum erunt utrumque et Democritus
obtinebit differentiam tollens et quaeretur, quomodo unum utrumque, ex duarum
substantiarum confusione, an ex unius dispositione. Nos autem animum ita
dicimus animae concretum, non ut substantia alium, sed ut substantiae officium.
|