Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De anima liber

IntraText CT - Text

  • XIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIII. [1] Ad hoc dispicere superest, principalitas ubi sit, id est, quid cui praeest, ut cuius principalitas apparuerit, illa sit  substantiae massa, id autem, cui massa substantiae praeerit, in officium naturale substantiae deputetur. Enimuero quis non animae dabit summam omnem, cuius nomine totius hominis mentio titulata est? [2] Quantas animas pasco, ait diues, non ait animos, et animas saluas optat gubernator, non animos, et rusticus in opere et in proelio miles animam se, non animum, ponere affirmat. Cuius nominatiora pericula aut uota sunt, animi an animae? Quid autem agere dicuntur moribundi, animum an animam? Ipsi postremo philosophi ipsique medici, quamuis de animo quoque disputaturi, faciem tamen operis frontemque materiae de anima unusquisque proscripsit. [3] Vt autem et a deo discas, animam semper deus alloquitur, animam compellat atque  aduocat, ut animum sibi aduertat. Illam saluam uenit facere Christus, illam perdere in gehennam comminatur, illam pluris fieri uetat, iilam et ipse bonus pastor pro pecudibus suis ponit. Habes animae principalitatem, habes in illa et substantiae unionem, cuius intellegas instrumentum esse animum, non patrocinium.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License