XIV. [1] Singularis
alioquin et simplex et de suo tota est, non magis structilis aliunde quam
diuisibilis ex se, quia nec dissolubilis. Si enim structilis et dissolubilis,
iam non immortalis. Itaque quia non mortalis, neque dissolubilis neque
diuisibilis. Nam et diuidi dissolui est et dissolui mori est. [2] Diuiditur autem in partes, nunc in duas a
Platone, nunc in tres a Zenone, nunc in quinque ab Aristotele et in sex a
Panaetio, in septem a Sorano, etiam in octo penes Chrysippum, etiam in nouem
penes Apollophanen, sed et in duodecim apud quosdam Stoicorum, et in duas
amplius apud Posidonium, qui a duobus exorsus titulis, principali, quod aiunt h(gemoniko&n, et a rationali, quod aiunt logiko&n, in decem septem exinde prosecuit;
ita aliae ex aliis species diuidunt animam. [3] Huiusmodi
autem non tam partes animae habebuntur quam uires et efficaciae et operae,
sicut de quibusdam et Aristoteles iudicauit. Non enim membra sunt substantiae
animalis, sed ingenia, ut motorium, ut actorium, ut cogitatorium, et si qua in
hunc modum distinguunt, ut et ipsi illi quinque notissimi sensus, uisus auditus
gustus tactus odoratus. Quibus omnibus etsi certa singulis domicilia in
corpore determinauerunt, non idcirco haec quoque distributio animae ad animae
sectiones pertinebit, quando ne ipsum quidem corpus ita diuidatur in membra, ut
isti uolunt animam. [4] Atquin ex
multitudine membrorum unum corpus efficitur, ut concretio sit potius ipsa
diuisio. Specta portentosissimam Archimedis munificentiam, organum hydraulicum
dico, tot membra, tot partes, tot compagines, tot itinera uocum, tot compendia
sonorum, tot commercia modorum, tot acies tibiarum, et una moles erunt omnia. Sic et spiritus, qui illic de tormento
aquae anhelat, non ideo separabitur in partes, quia per partes administratur,
substantia quidem solidus, opera uero diuisus. [5] Non
longe hoc exemplum est a Stratone et Aenesidemo et Heraclito; nam et ipsi
unitatem animae tuentur, quae in totum corpus diffusa et ubique ipsa, uelut
flatus in calamo per cauernas, ita per sensualia uariis modis emicet, non tam
concisa quam dispensata. Haec omnia quibus titulis nuncupentur et quibus ex se
diuisionibus detineantur et quibus in corpore metationibus sequestrentur,
medici potius cum philosophis considerabunt; nobis pauca conuenient.
|