XVI. [1] Est et illud ad fidem pertinens, quod Plato
bifariam partitur animam, per rationale et inrationale. Cui definitioni et nos
quidem applaudimus, sed non ut naturae deputetur utrumque. Naturale enim
rationale credendum est, quod animae a primordio sit ingenitum, a rationali
uidelicet auctore. Quid enim non rationale, quod deus iussu quoque ediderit,
nedum id quod proprie afflatu suo emiserit? Inrationale autem posterius
intellegendum est, ut quod acciderit ex serpentis instinctu, ipsum illud
transgressionis admissum, atque exinde inoleuerit et coadoleuerit in anima ad
instar iam naturalitatis, quia statim in naturae primordio accidit. [2] Ceterum cum idem Plato <naturale>
solum rationale dicat, ut in anima dei ipsius, si nos etiam inrationale naturae
adscribimus, quam a deo anima nostra sortita est, aeque inrationale de deo
erit, utpote naturale, quia naturae deus auctor est. Sed enim a diabolo
immissio delicti, inrationale autem omne delictum; igitur a diabolo
inrationale, a quo et delictum, extraneum a deo, a quo est inrationale alienum.
Proinde delicti diuersitas horum ex distantia auctorum. [3] Proinde
cum Plato soli deo segregans rationale duo genera subdiuidit ex inrationali,
indignatiuum, quod appellant qumiko&n,
et concupiscentiuum, quod uocant e0piqumhtiko&n,
ut illud quidem commune sit nobis et leonibus, istud uero cum muscis, rationale
porro cum deo, uideo et de hoc mihi esse retractandum propter ea quae in
Christo deprehenduntur. [4] Ecce enim
tota haec trinitas et in domino: et rationale, quo docet, quo disserit, quo
salutis uias sternit, et indignatiuum, quo inuehitur in scribas et Pharisaeos,
et concupiscentiuum, quo pascha cum discipulis suis edere concupiscit. [5] Igitur apud nos non semper ex inrationali
censenda sunt indignatiuum et concupiscentiuum, quae certi sumus in domino
rationaliter decucurrisse. Indignabitur
deus rationaliter, quibus scilicet debet, et concupiscet deus rationaliter,
quae digna sunt ipso. Nam et malo indignabitur et bono concupiscet salutem. [6] Dat et apostolus nobis concupiscentiam: si
quis episcopatum concupiscit, bonum opus concupiscit; et bonum opus dicens
rationalem concupiscentiam ostendit. Concedit et indignationem. Quidni, quam et
ipse suscepit? Vtinam et praecidantur, inquit, qui uos subuertunt. Rationalis
et indignatio quae ex affectu disciplinae est. [7] At
cum dicit: fuimus aliquando natura filii irae, inrationale indignatiuum
suggillat, quod non sit ex ea natura quae a deo est, sed ex illa quam
diabolus induxit, dominus et ipse dictus sui ordinis: non potestis duobus
dominis seruire, pater et ipse cognominatus: uos ex diabolo patre estis, ne
timeas et illi proprietatem naturae alterius adscribere, posterioris et
adulterae, quem legis auenarum superseminatorem et frumentariae segetis
nocturnum interpolatorem.
|