XVIII. DE INTELLECTVALIBVS. [1] Conuertor ad intellectualium partem,
quemadmodum illam Plato a corporalibus separatam haereticis commendauerit
agnitionem ante mortem consecutus. Ait enim in Phaedone: 'Quid tum erga ipsam
prudentiae possessionem? Vtrumne impedimentum erit corpus, an non, si quis
illud socium assumpserit in quaestionem? Tale quid dico: habetne ueritatem
aliquam uisio et auditio hominibus? An non etiam poetae haec nobis semper
obmussant, quod neque audiamus certum neque uideamus?' Meminerat scilicet et
Epicharmi Comici: animus cernit, animus audit, reliqua surda et caeca sunt. [2] Itaque rursus illum ergo ait supersapere
qui mente maxime sapiat, neque uisionem proponens neque ullum eiusmodi sensum
attrahens animo, sed ipsa mente sincera utens in recogitando ad capiendum
sincerum quodque rerum, si egressus potissimum ab oculis et auribus et, quod
dicendum sit, a toto corpore ut turbante et non permittente animae possidere
ueritatem atque prudentiam, quando communicat. [3] Videmus
igitur aduersus sensus corporales aliam portendi paraturam ut multo idoniorem,
uires scilicet animae, intellectum operantes eius ueritatis, cuius res non sint
coram nec subiaceant corporalibus sensibus, sed absint longe a communi
conscientia in arcano et in superioribus et apud ipsum deum. Vult enim Plato
esse quasdam substantias inuisibiles incorporales supermundiales, diuinas et
aeternas, quas appellat ideas, id est formas, exempla et causas naturalium
istorum manifestorum et subiacentium corporalibus sensibus, et illas quidem
esse ueritates, haec autem imagines earum. [4] Relucentne
iam haeretica semina Gnosticorum et Valentinianorum? Hinc enim arripiunt
differentiam corporalium sensuum et intellectualium uirium, quam etiam
parabolae decem uirginum adtemperant, ut quinque stultae sensus corporales
figurauerint, stultos uidelicet, quia deceptui faciles, sapientes autem
intellectualium uirium notam expresserint, sapientium scilicet, quia
contingentium ueritatem illam arcanam et supernam et apud pleroma constitutam,
haereticarum idearum sacramenta; hoc enim sunt et aeones et genealogiae
illorum. [5] Itaque et sensum diuidunt
et intellectualibus quidem a spiritali suo semine, sensualibus uero ab animali,
quia spiritalia nullo modo capiat; et illius quidem esse inuisibilia, huius
uero uisibilia et humilia et temporalia, quae sensu conueniantur in imaginibus
constituta. Ob haec ergo praestruximus neque animum aliud quid esse quam animae
suggestum et structum, neque spiritum extraneum quid quam quod et ipsa per
flatum, ceterum accessioni deputandum quod aut deus postea aut diabolus
adspiraret. [6] Et nunc ad differentiam
sensualium et intellectualium non aliud admittimus quam rerum diuersitates,
corporalium et spiritalium, uisibilium et inuisibilium, publicatarum et
arcanarum, quod illae sensui, istae intellectui attribuantur, apud animam tamen
et istis et illis obsequio deputatis, quae perinde per corpus corporalia
sentiat, quemadmodum per animum incorporalia intellegat, saluo eo, ut etiam
sentiat, dum intellegit. [7] Non
enim et sentire intellegere est et intellegere sentire est? Aut quid erit
sensus, nisi eius rei quae sentitur intellectus? Quid erit intellectus, nisi
eius rei quae intellegitur sensus? Vnde ista tormenta cruciandae simplicitatis
et suspendendae ueritatis? Quis mihi exhibebit sensum non intellegentem quod
sentit aut intellectum non sentientem quod intellegit, ut probet alterum sine
altero posse? [8] Si corporalia quidem
sentiuntur, incorporalia uero intelleguntur, rerum genera diuersa sunt, non
domicilia sensus et intellectus, id est, non anima et animus. Denique a quo
sentiuntur corporalia? Si ab animo, ergo iam et sensualis est animus, non
tantum intellectualis, nam dum intellegit, sentit, quia si non sentit, nec
intellegit; si uero ab anima corporalia sentiuntur, iam ergo et intellectualis
est uis animae, non tantum sensualis, nam dum sentit, intellegit, quia si non
intellegit, nec sentit. Proinde a quo intelleguntur incorporalia? Si ab
animo, ubi erit anima? Si ab anima, ubi erit animus? Quae enim distant, abesse
inuicem debent, cum suis muneribus operantur. [9] Putabis
quidem abesse animum ab anima, si quando, nam ita effici, ut nesciamus uidisse
quid uel audisse, quia alibi fuerit animus. Adeo contendam immo ipsam animam
nec uidisse nec audisse, quia alibi fuerit cum sua ui, id est animo. Nam et cum dementit homo, anima
dementit non peregrinante, sed conpatiente tunc animo ---- ceterum animae
principaliter casus est. [10] Hoc
unde firmatur? Quod anima digressa nec animus in homine inueniatur; ita illam
ubique sequitur, a qua nec in fine subremanet. Cum uero sequitur et addicitur,
perinde intellectus animae addicitur quam sequitur animus, cui addicitur
intellectus. Sit nunc et potior sensu intellectus et potior cognitor
sacramentorum, dummodo et ipse propria uis animae, quod et sensus. Nihil mea
interest, nisi cum idcirco praefertur sensui intellectus, ut ex hoc quoque
separatior habeatur quo potior affirmatur. Tunc mihi post differentiam etiam
praelatio retundenda est peruentura quoque usque ad potioris dei persuasionem. [11] Sed de deo suo quoque campo experiemur
cum haereticis. Nunc de anima titulus
et de intellectu non insidiose praeferendo locus. Nam etsi potiora sunt quae
intellectu attinguntur ut spiritalia quam quae sensu ut corporalia, rerum erit
praelatio, sublimiorum scilicet aduersus humiliores, non intellectus aduersus
sensum. Quomodo enim praeferatur sensui intellectus, a quo informatur ad
cognitionem ueritatum? [12] Si enim
ueritates per imagines apprehenduntur, id est inuisibilia per uisibilia
noscuntur, quia et apostolus nobis scribit: inuisibilia enim eius a conditione
mundi de factitamentis intellecta uisuntur, et Plato haereticis: facies
occultorum ea quae apparent, et: necesse est omnino hunc mundum imaginem
quandam esse alterius alicuius, ecquid tibi uidetur intellectus duce uti sensu
et auctore et principali fundamento nec sine illo ueritates posse contingi?
Quomodo ergo potior erit eo per quem est, quo eget, cui debet totum quod
attingit? [13] Ita utrumque concluditur,
neque praeferendum sensui intellectum (per quod enim quid constat,
inferius ipso est) neque separandum a sensu (per quod enim quid est, cum ipso
est).
|