XIX. INTELLECTVM SEMPER
ANIMAE INESSE. [1] Sed ne illi
quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu. Proinde
enim uiam sternunt postea inducendi eius, sicut et animi, a quo scilicet
proueniat intellectus. [2] Volunt
infantiam sola anima contineri, qua tantummodo vivat, non ut pariter sapiat,
quia nec omnia sapiant quae umant. Denique arbores uiuere nec tamen sapere
secundum Aristotelen et si quis alius substantiam animalem in unmersa
communicat, quae apud nos in homine priuata res est, non modo ut dei opus, quod
et cetera, sed ut dei flatus, quod haec sola, quam dicimus cum omni instructu
suo nasci. [3] Et si ad arbores prouocamur,
amplectemur exemplum, siquidem et illis necdum arbusculis, sed stipitibus adhuc
et surculis etiamnunc, simul de scrobibus oriuntur, inest propria uis animae. Verum
pro temporis ratione remoratur coalescens et coadulescens robori suo, donec
aetas adimpleat habitum, quo natura fungatur. Aut unde mox illis et frutices
inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et
succi condiuntur, si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus
promota grandescit? [4] Inde igitur et
sapiunt unde uiuunt, tam uiuendi quam sapiendi proprietate, et quidem ab
infantia et ipsae sua. Video enim et uitem adhuc teneram et inpuberem
intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere, cui innixa et
innexa proficiat. Denique non expectata rustica disciplina, sine arundine, sine
ceruo, si quid attigerit, ultro amabit, et quidem uiriosius amplexabitur
de suo ingenio quam de tuo arbitrio. Properat esse secura. [5] Video
et hederas, quantum uelis premas, statim ad superna conari et nullo praeeunte
suspendi, quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri
uoluntaria iniuria. Contra quibus de aedificio male est, ut crescendo
recedunt, ut refugiunt? Sentias
ramos aliorsum destinatos, et animationem arboris de diuortio parietis
intellegas. Contenta est paruitate quam ex primordio prouidentissimi fructicis
edidicit, timens etiam ruinam. [6] Has
ego sapientias et scientias arborum cur non contendam? Viuant ut philosophi
uolunt, sapiant ut philosophi nolunt, intellegat et infantia ligni, quo magis
hominis, cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem
deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura
pullulauit tam intellectu quam et sensu. [7] Mentior,
si non statim infans, ut uitam uagitu salutauit, hoc ipsum se testatur sensisse
atque intellexisse quod natus est, omnes simul ibidem dedicans sensus, et luce
uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum. Ita
prima illa uox de primis sensuum motibus et de primis intellectuum pulsibus
cogitur. [8] Plus est quod de prospectu
lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem
interpretantur, quod etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis,
nedum intellegens. Exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat
et gerulam spiritu agnoscit, fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia
, neminem appetens nisi ex usu. [9] Vnde
illi iudicium nouitatis et moris, si non sapit? Vnde illi et offendi et
demulceri, si non intellegit? Mirum satis, ut infantia naturaliter animosa sit
non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum. At enim
Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam
nec infantiam hebetes pronuntiauit, quarum altera cum suffragio occurrens
testimonium ei potuit offerre, altera pro ipso trucidata utique uim sensit.
|