XX. DE NATVRALIBVS. [1] Et hic itaque concludimus omnia naturalia
animae ut substantiua eius ipsi inesse et cum ipsa procedere atque proficere,
ex quo ipsa censetur. Sicut et Seneca saepe noster: insita sunt nobis omnium
artium et aetatum semina, magisterque ex occulto deus producit ingenia, ex
seminibus scilicet insitis et occultis per infantiam, quae sunt et intellectus.
Ex his enim producuntur ingenia. [2] Porro
et frugum seminibus una generis cuiusque forma est, processus tamen uarii: alia
integro statu euadunt, alia etiam meliora respondent, alia degenerant pro condicione
caeli et soli, pro ratione operis et curae, pro temporum euentu, pro licentia
casuum; ita et animam licebit semine uniformem, fetu multiformem. Nam et hic
etiam de locis interest. [3] Thebis
hebetes et brutos nasci relatum est, Athenis sapiendi dicendique acutissimos,
ubi penes Colyttum pueri mense citius eloquuntur praecoca lingua, siquidem et
Plato in Timaeo Mineruam affirmat, cum urbem illam moliretur, nihil aliud quam
regionis naturam prospexisse talia ingenia pollicitam; unde et ipse in
Legibus Megillo et Cliniae praecipit condendae ciuitati locum procurare. Sed Empedocles causam argutae indolis et
obtusae in sanguinis qualitate constituit, perfectum ac profectum de doctrina
disciplinaque deducit. Tamen uulgata iam res est gentilium proprietatum. Comici
Phrygas timidos inludunt, Sallustius uanos Mauros et feroces Dalmatus pulsat,
mendaces Cretas etiam apostolus inurit. [4] Fortassean
et de corpore et ualetudine aliquid accedat. Opimitas sapientiam impedit,
exilitas expedit, paralysis mentem prodigit, pthisis seruat. Quanto magis de
accidentibus habebuntur quae citra corpulentiam et ualentiam uel acuunt uel
obtundunt! Acuunt doctrinae disciplinae artes et experientiae negotia studia;
obtundunt inscitiae ignauiae desidiae libidines inexperientiae otia uitia,
super haec, si et aliquae praesunt potestates. [5] Enimuero
praesunt, secundum nos quidem deus dominus et diabolus aemulus, secundum
communem autem opinionem prouidentia et fatum et necessitas et fortuna et
arbitrii libertas. Nam haec et philosophi distinguunt, et nos secundum fidem
disserenda suo iam uouimus titulo. [6] Apparet
quanta sint quae unam animae naturam uarie collocarint, ut uulgo naturae
deputentur, quando non species sint, sed sortes naturae et substantiae unius,
illius scilicet quam deus in Adam contulit et matricem omnium fecit; atque adeo
sortes erunt, non species substantiae unius, id est uarietas ista moralis,
quanta nunc est, tanta non fuerit in ipso principe generis Adam. Debuerant
enim fuisse haec omnia in illo ut in fonte naturae atque inde cum tota
uarietate manasse, si uarietas naturae fuisset.
|