XXI. [1] Quodsi
uniformis natura animae ab initio in Adam ante tot ingenia, ergo non
multiformis, quia uniformis, per tot ingenia, nec triformis, ut adhuc trinitas
Valentiniana caedatur, quae nec ipsa in Adam recognoscitur. [2] Quid enim spiritale in illo? Si quia
prophetauit magnum illud sacramentum in Christum et ecclesiam: hoc os ex
ossibus meis et caro ex carne mea uocabitur mulier; propterea relinquet homo
patrem et matrem et agglutinabitur mulieri suae et erunt duo in carnem unam,
hoc postea obuenit, cum in illum deus amentiam immisit, spiritalem uim, qua constat
prophetia. [3] Si et malum eo in
apparuit transgressionis admissum, nec hoc naturale deputandum est, quod
instinctu serpentis operatus est, tam non naturale quam nec materiale, quia et
materiae fidem iam exclusimus. Quodsi nec spiritale nec quod dicitur materiale
proprium in illo fuit (etsi ex materia fuisset mali semen), superest, ut solum
in illo et unicum fuerit naturale quod censetur animale, quod statu simplex et
uniforme defendimus. [4] De hoc plane
relinquitur quaeri, an demutabile debeat credi, quod naturale dicatur. Idem
enim conuertibilem negant naturam, ut trinitatem suam in singulis
proprietatibus figant, quia arbor bona malos non ferat fructus nec mala bonos,
et nemo de spinis metat ficus et de tribulis uuas. Ergo si ita est, neque de
lapidibus filios Abrahae suscitare poterit deus nec genimina uiperarum facere
paenitentiae fructus et errauit apostolus scribens: eratis et uos aliquando
tenebrae et: fuimus et nos aliquando natura filii irae et: in his uos quoque
fuistis, sed abluti estis. [5] Sed nunquam discordabunt sententiae sanctae. Non dabit enim
arbor mala bonos fructus, si non inseratur, et bona malos dabit, si non
colatur, et lapides filii Abrahae fient, si in fidem Abrahae formentur, et
genimina uiperarum fructum paenitentiae facient, si uenena malignitatis
exspuerint. [6] Haec erit uis diuinae
gratiae, potentior utique natura, habens in nobis subiacentem sibi liberam
arbitrii potestatem quod au)tecou&sion dicitur, quae cum sit et ipsa naturalis atque mutabilis, quoquo
uertitur, natura conuertitur. Inesse autem nobis to_ au)tecou&sion naturaliter iam et Marcioni ostendimus et
Hermogeni. [7] Quid nunc, si et naturae
condicio sic erit definienda, ut duplex determinetur, natorum et innatorum, factorum
et infectorum? Atque ita quod natum factumque constiterit, eius natura
capiet demutationem: et renasci enim poterit et refici. Innatum autem et
infectum immobile stabit. Quod cum soli deo conpetat, ut soli innato et infecto
et idcirco immortali et inconuertibili, absolutum est ceterorum omnium natorum
atque factorum conuertibilem et demutabilem esse naturam, ut, etsi trinitas
animae adscribenda esset. ex mutatione accidentiae, non ex institutione naturae
deputaretur.
|