XXIII. VNDE ANIMA. [1] Quidam de caelis deuenisse se credunt
tanta persuasione quanta et illuc indubitate regressuros repromittunt, ut
Saturninus Menandri Simoniani discipulus induxit, hominem affirmans ab
angelis factum primoque opus futtile et inualidum et instabile in terra uermis
instar palpitasse, quod consistendi uires deessent, dehinc ex misericordia
summae potestatis, ad cuius effigiem, nec tamen plene perspectam, temere
structus fuisset, scintillulam uitae consecutum, quae illud exsuscitarit et
erexerit et constantius animarit et post decessum uitae ad matricem relatura
sit. [2] Sed et Carpocrates tantundem
sibi de superioribus uindicat, ut discipuli eius animas suas iam et Christo,
nedum apostolis, et peraequent et cum uolunt praeferant, quas perinde de
sublimi uirtute conceperint despectrices mundipotentium principatuum. [3] Apelles sollicitatas refert animas
terrenis escis de supercaelestibus sedibus ab igneo angelo, deo Israelis et
nostro, qui exinde illis peccatricem circumfinxerit carnem. [4] Examen
Valentini semen Sophiae infulcit animae, per quod historias atque milesias
aeonum suorum ex imaginibus uisibilium recognoscunt. [5] Doleo
bona fide Platonem omnium haereticorum condimentarium factum. Illius est enim
et in Phaedone, quod animae hinc euntes sint illuc, et inde huc ; item in
Timaeo, quod genimina dei delegata sibi mortalium genitura accepto initio animae
immortali mortale ei circumgelauerint corpus; tum, quod mundus hic imago sit
alterius alicuius. [6] Quae omnia ut
fidei commendet, et animam retro in superioribus cum deo egisse in commercio
idearum et inde huc transuenire et hic quae retro norit de exemplaribus
recensere, nouum elaborauit argumentum, maqh&seij
a)namnh&seij, id est discentias reminiscentias esse; uenientes
enim inde huc animas obliuisci eorum in quibus prius fuerint, dehinc ex his
uisibilibus edoctas recordari. Cum igitur huiusmodi argumento illa insinuentur
a Platone quae haeretici mutuantur, satis haereticos repercutiam, si argumentum
Platonis elidam.
|