XXIV. ADVERSVS PLATONIS maqh&seij
kai\ a)namnh&seij. [1] Primo quidem obliuionis
capacem animam non cedam, quia tantam illi concessit diuinitatem, ut deo
adaequetur. Innatam eam facit, quod et solum armare potuissem ad testimonium
plenae diuinitatis; adicit immortalem, incorruptibilem, incorporalem, quia hoc
et deum credidit, inuisibilem, ineffigiabilem, uniformem, principalem,
rationalem, intellectualem. Quid amplius proscriberet animam, si eam deum
nuncuparet? [2] Nos autem, qui nihil deo
adpendimus, hoc ipso animam longe infra deum expendimus, quod natam eam
agnoscimus ac per hoc dilutioris diuinitatis et exilioris felicitatis, ut
flatum, non ut spiritum; et si immortalem, ut hoc sit diuinitatis, tamen
passibilem, ut hoc sit natiuitatis, ideoque et a primordio exorbitationis
capacem et inde etiam obliuionis affinem. Satis de isto cum Hermogene. [3] Ceterum quae, ut haberi merito possit ex
peraequatione omnium proprietatum deus, nulli passioni subiacebit, ita nec
obliuioni, cum tanta sit iniuria obliuio quanta est gloria eius cuius
iniuria est, memoria scilicet, quam et ipse Plato sensuum et intellectuum
salutem et Cicero thesaurum omnium studiorum praedicauit. Nec hoc iam in dubium
deducetur, an tam diuina anima memoriam potuerit amittere, sed an quam amiserit
recuperare denuo possit. Quae enim non debuit obliuisci, si oblita sit,
nescio an ualeat recordari. Ita utrumque meae animae, non Platonicae congruet. [4] Secundo gradu opponam: natura compotem
animam facis idearum illarum, an non? 'Immo natura', inquis. Nemo ergo concedet
naturalem scientiam naturalium excidere; artium excidet, studiorum; excidet
doctrinarum, disciplinarum; excidet fortasse et ingeniorum et affectuum,
quae naturae uidentur, non tamen sunt, quia, ut praemisimus, et pro locis et
pro institutionibus et pro corpulentiis ac ualetudinibus et pro potestatibus
dominatricibus et pro libertatibus arbitrii ex accidentibus constant. [5] Naturalium uero scientia ne in bestiis
quidem deficit. Plane
obliuiscetur feritatis leo mansuetudinis eruditione praeuentus et cum toto
suggestu iubarum delicium fiet Berenices alicuius reginae lingua genas eius
emaculans. Mores bestiam relinquent, scientia naturalium permanebit. Non
obliuiscetur idem naturalium pabulorum, naturalium remediorum, naturalium
terrorum; et si de piscibus et si de placentis regina ei obtulerit, carnem
desiderabit, et si languenti theriacam composuerit, simiam leo requiret, et si
nullum illi uenabulum obfirmabit, gallum tamen formidabit. [6] Perinde et homini omnium forsitan
obliuiosissimo inoblitterata perseuerabit sola scientia naturalium, ut sola
scilicet naturalis, memor semper manducandi in esurie et bibendi in siti, et
oculis uidendum et auribus audiendum et naribus odorandum et ore
gustandum et manu contrectandum. Hi sunt certe sensus, quos philosophia depretiat intellectualium
praelatione. [7] Igitur si
naturalis scientia sensualium permanet, quomodo intellectualium, quae potior
habetur, intercidet? Vnde nunc ipsa uis obliuionis antecedentis recordationem?
'Ex multitudine', ait, 'temporis'. Satis improspecte! Quantitas enim temporis
non pertinebit ad eam rem quae innata dicatur ac per hoc potissimum aeterna
credatur. Quod enim aeternum est, eo quia et innatum est, neque initium neque
finem temporis admittendo nullum modum temporis patitur; cui temporis modus
nullus est, nec ulla demutatione tempori subest nec ea de multitudine temporis
uis est. [8] Si tempus in causa est
obliuionis, cur ex quo anima corpori inducitur, memoria delabitur, quasi
exinde tempus anima sustineat, quae sine dubio prior corpore non fuit utique
sine tempore? Ingressa uero corpus statimne obliuiscitur, an aliquanto post? Si
statim, et quae erit temporis nondum subputandi multitudo? [Infantia scilicet.]
Si aliquanto post, ergo illo in spatio ante tempora obliuionis memor adhuc aget
anima. Et quale est, ut postea
obliuiscatur et rursus postea recordetur? Quoque autem tempore illam obliuio
inruerit, quantus hic etiam habebitur modus temporis? Tota, opinor, uitae
decursio satis non erit ad euertendam memoriam tanti ante corpus aeui. [9] Sed rursus Plato causam demutat in corpus,
quasi et hoc fide dignum, ut nata substantia innatae uim extinguat. Magnae
autem ac multae differentiae corporum pro gentilitate, pro magnitudine, pro
habitudine, pro aetate, pro ualetudine. Num ergo et obliuionum
differentiae aestimabuntur? Sed uniformis obliuio est; ergo non erit
corporalitas multiformis in causa exitus uniformis. [10] Multa
item documenta teste ipso Platone diuinationem animae probauerunt, quae
proposuimus iam Hermogeni. Sed nec quisquam hominum non et ipse aliquando
praesagam animam suam sentit, aut ominis aut periculi aut gaudii augurem. Si
diuinationi non obstrepit corpus, nec memoriae, opinor, officiet. In eodem
certe corpore et obliuiscuntur animae et recordantur. Si qua corporis ratio
incutit obliuionem, quomodo contrariam eius admittet recordationem (quia et
ipsa post obliuionem recordatio memoria recidiua est)? Quod primae memoriae
aduersatur, cur non et secundae refragatur? [11] Postremo,
qui magis reminiscerentur quam pueruli, ut recentiores animae, ut nondum
immersae domesticis ac publicis curis, ut ipsis solis debitae studiis, quorum
discentiae reminiscentiae fiunt? Immo cur non ex aequo omnes recordamur, cum ex
aequo omnes obliuiscamur? Sed tantummodo philosophi; ne hi quidem omnes. Plato
scilicet solus in tanta gentium silua, in tanto sapientium prato, idearum et
oblitus et recordatus est. [12] Igitur
et si nullo modo consistit argumentatio ista praecipua, totum illud pariter
euersum est, cui accommodata est, ut animae et innatae et in caelestibus
conuersatae et consciae diuinorum illic et inde delatae et hic recordatae
crederentur, ad occasiones plane haereticis subministrandas.
|