XXV. ANIMAM ET CARNEM SIMVL
CONCIPI. [1] Iam nunc regrediar
ad causam huius excessus, uti reddam, quomodo animae ex una redundent, quando
et ubi et qua ratione sumantur; de qua specie nihil refert, a philosopho an ab
haeretico an a uulgo quaestio occurrat. [2] Nulla
interest professoribus ueritatis de aduersariis eius, maxime tam audacibus quam
sunt primo isti, qui praesumunt non in utero concipi animam nec cum carnis
figulatione compingi atque produci, sed et effuso iam partu nondum uiuo infanti
extrinsecus inprimi; ceteram semen ex concubitu muliebribus locis sequestratum
motuque naturali uegetatum compinguescere in solam substantiam carnis; eam
editam et de uteri fornace fumantem et calore solutam, ut ferrum ignitum et
ibidem frigidae immersum, ita aeris rigore percussam et uim animalem rapere et
uocalem sonum reddere. Hoc Stoici cum Aenesidemo et ipse interdum Plato, cum
dicit perinde animam extraneam alias et extorrem uteri prima adspiratione
nascentis infantis adduci, sicut exspiratione nouissima educi. Videbimus
an ex sententia finxerit. Ne ex medicis quidem defuit Hicesius, et naturae et
artis suae praeuaricator. [3] Puduit,
opinor, illos id statuere quod feminae agnoscerent. Et quanto ruboratior exitus
a feminis reuinci quam probari! In ista namque specie nemo tam idoneus magister
arbiter testis quam sexus ipsius. Respondete, matres, uos quae praegnantes, uos
quae puerperae, steriles et masculi taceant, uestrae naturae ueritas quaeritur,
uestrae passionis fides conuenitur, an aliquam in fetu sentiatis uiuacitatem
alienam de uestro, de quo palpitent ilia, micent latera, tota uentris
ambitio pulsetur, ubique ponderis regio mutetur; an hi motus gaudia uestra sint
et certa securitas, quod ita infantem et uiuere confidatis et ludere; an si
desierit inquies eius, illi prius pertimescatis; an et audiat iam in uobis, cum
ad nouum sonum excutitur; an et ciborum uanitates illi desideretis, illi etiam
fastidiatis; an et ualetudinibus inuicem communicetis, ille quidem usque et
contusionibus uestris, quibus et ipse intus per eadem membra signatur, rapiens
sibi iniurias matris. [4] Si liuor ac
rubor sanguinis passio est, sine anima non erit sanguis; si ualetudo omnis
accessio est, sine anima non erit ualetudo; si alimonia inedia crementa
decrementa pauor motus tractatio est animae, his qui fungitur uiuet. Denique
desinit uiuere qui desinit fungi. Denique et mortui eduntur; quomodo, nisi et
uiui? Qui autem et mortui, nisi qui prius uiui? Atquin et in ipso adhuc utero
infans trucidatur necessaria crudelitate, cum in exitu obliquatus denegat
partum, matricida, ni moriturus. [5] Itaque
est inter arma medicorum et cum organo, ex quo prius patescere secreta coguntur
tortili temperamento, cum anulocultro, quo intus membra caeduntur anxio
arbitrio, cum hebete unco, quo totum facinus extrahitur uiolento puerperio. Est
etiam aeneum spiculum, quo iugulatio ipsa dirigitur caeco latrocinio; e0mbruosfa&kthn appellant de
infanticidii officio, utique uiuentis infantis peremptorium. Hoc et Hippocrates
habuit et Asclepiades et Erasistratus et maiorum quoque prosector Herophilus et
mitior ipse Soranus, certi animal esse conceptum atque ita miserti
infelicissimae huiusmodi infantiae, ut prius occidatur, ne uiua lanietur.
[6] De qua sceleris necessitate nec
dubitabat, credo, Hicesius, iam natis animam superducens ex aeris frigidi
pulsu, quia et ipsum uocabulum animae penes Graecos de refrigeratione
respondens. Num ergo barbarae Romanaeque gentes aliter animantur, quia animam
aliud quid quam yuxh&n cognominauerunt?
Quantae uero nationes sub feruentissimo axe censentur colorem quoque excoctae?
Vnde illis animam, quibus aeris rigor nullus? Taceo cubiculares aestus et omnem
illic caloris paraturam enitentibus necessariam, quas afflari uel maxime
periculum est. In ipsis paene
balneis fetus elabitur, et statim uagitus auditur. [7] Ceterum
si aeris rigor thesaurus est animae, extra Germanias et Scythias et Alpes et
Argaeos nemo debuit nasci. Atquin et populi frequentiores apud orientalem et
meridialem temperaturam et ingenia expeditiora, omnibus Sarmatis etiam mente
torpentibus. Et animi enim de rigoribus scitiores prouenirent, si animae de
frigusculis euenirent; cum substantia enim et uis. [8] His
ita praestructis possumus illos quoque recogitare qui exsecto matris
utero uiui aerem hauserunt, Liberi aliqui et Scipiones. Quodsi qui, ut
Plato, perinde non putat duas animas in unum conuenire, sicut nec corpora, ego
illi non modo duas animas in unum congestas ostendissem, sicut et corpora, in
fetibus, uerum et alia multa cum anima conserta, daemonis scilicet
<substantiam>, nec unius, ut in Socrate ipso, uerum et septenarii
spiritus, ut in Magdalena, et legionarii numeri, ut in Geraseno, quo facilius
anima cum anima conseretur ex societate substantiae quam spiritus nequam ex
diuersitate naturae. [9] At idem in
sexto Legum monens cauere, ne uitiatio seminis ex aliqua uilitate
concubitus labem corpori et animae supparet, nescio de pristina magis an de
ista sententia sibi exciderit. Ostendit enim animam de semine induci, quod
curari monet, non de prima aspiratione nascentis. Vnde, oro, similitudine
animae quoque parentibus de ingeniis respondemus secundum Cleanthis
testimonium, si non et ex animae semine educimur? Cur autem et ueteres
astrologi genituram hominis ab initio conceptus dirigebant, si non exinde et
anima est, ad quam aeque pertinet, si quid est, flatus?
|