XXVII. [1] Quomodo igitur animal conceptum? Simulne
conflata utriusque substantia corporis animaeque an altera earum praecedente?
Immo simul ambas et concipi et confici, perfici dicimus, sicut et promi, nec
ullum interuenire momentum in conceptu quo locus ordinetur. [2] Recogita enim de nouissimis prima: si mors
non aliud determinatur quam disiunctio corporis animaeque, contrarium morti
uita non aliud definietur quam coniunctio corporis animaeque; si disiunctio
simul utrique substantiae accidit per mortem, hoc debet coniunctionis forma
mandasse pariter obuenientis per uitam utrique substantiae. [3] Porro
uitam a conceptu agnoscimus, quia animam a conceptu uindicamus; exinde enim
uita, quo anima. Pariter ergo in uitam compinguntur quae pariter in mortem
separantur. Tunc si alteri primatum damus, alteri secundatum, seminis quoque
discernenda sunt tempora pro statu ordinis. Et quando collocabitur corporis
semen, quando animae? [4] Immo si
tempora seminum diuidentur, et materiae diuersae habebuntur ex distantia
temporam. Nam etsi duas species confitebimur seminis, corporalem et animalem,
indiscretas tamen uindicamus et hoc modo contemporales eiusdemque momenti. Ne
itaque pudeat necessariae interpretationis. Natura ueneranda est, non
erubescenda. Concubitum libido, non condicio foedauit. Excessus, non status est impudicus, siquidem
benedictus status apud deum: crescite et in multitudinem proficite, excessus
uero maledictus, adulteria et stupra et lupanaria. [5] In
hoc itaque sollemni sexuum officio quod marem ac feminam miscet, in concubitu
dico communi, scimus et animam et carnem simul fungi, animam concupiscentia,
carnem opera, animam instinctu, carnem actu. Vnico igitur impetu
utriusque toto homine concusso despumatur semen totius hominis habens ex
corporali substantia humorem, ex animali calorem. Et si frigidum nomen est
anima Graecorum, quare corpus exempta ea friget? [6] Denique
ut adhuc uerecundia magis pericliter quam probatione, in illo ipso uoluptatis
ultimae aestu quo genitale uinis expellitur, nonne aliquid de anima
quoque sentimus exire atque adeo marcescimus et deuigescimus cum lucis
detrimento? Hoc erit semen animale, protinus ex animae destillatione, sicut et
uirus illud corporale semen ex carnis defaecatione. [7] Fidelissima
primordii exempla. De limo caro in Adam. Quid aliud limus quam liquor opimus? Inde erit genitale uirus. Ex
afflatu dei anima. Quid aliud afflatus dei quam uapor spiritus? Inde erit quod
per uirus illud efflamus. [8] Cum igitur
in primordio duo diuersa atque diuisa, limus et flatus, unum hominem
coegissent, confusae substantiae ambae iam in uno semina quoque sua miscuerunt
atque exinde generi propagando formam tradiderunt, ut et nunc duo, licet
diuersa, etiam unita pariter effluant pariterque insinuata sulco et aruo suo
pariter hominem ex utraque substantia effruticent, in quo rursus semen suum
insit secundum genus, sicut omni condicioni genitali praestitutum est. [9] Igitur ex uno homine tota haec animarum
redundantia, obseruante scilicet natura dei edictum: crescite et in
multitudinem proficite. Nam et in ipsa praefatione operis unius, faciamus
hominem, uniuersa posteritas pluraliter praedicata est: et praesint piscibus
maris. Nihil mirum repromissio segetis in semine.
|