XXVIII. ADVERSVS
PLATONEM, NON EX MORTVIS FIERI VIVOS. [1] Quis
ille nunc uetus sermo apud memoriam Platonis de animarum reciproco discursu,
quod hinc abeuntes sint illuc et rursus huc ueniant et fiant et dehinc ita
habeat rursus ex mortuis effici umos? Pythagoricus, ut uolunt quidam; diuinum Albinus existimat, Mercurii
forsitan Aegyptii. Sed nullus sermo diuinus nisi dei unius, quo
prophetae, quo apostoli, quo ipse Christus intonuit. Multo antiquior Moyses
etiam Saturno, nongentis circiter annis, nedum pronepotibus eius, certe
diuinior multo, qui decursus generis humani ab exordio mundi quoque per
singulas natiuitates nominatim temporatimque digessit, satis probatus
diuinitatem operis ex diuinatione uocis. [2] Si
uero Samius sophista Platoni auctor est de animarum recidiuatu reuolubili
semper ex alterna mortuorum atque uiuentium suffectione, certe ille Pythagoras,
etsi bonus cetera, tamen ut hanc sententiam exstrueret, non turpi modo, uerum
etiam temerario mendacio incubuit. Cognosce, qui nescis, et crede nobiscum.
Mortem simulat, subterraneo latitat, septennio illic patientiam damnat; interea
quae de posteris defunctis ad fidem rerum esset relaturus ab unica conscia et
ministra matre cognoscit. Vt satis sibi uisus est corpulentiam interpolasse ad
omnem mortui ueteris horrorem, de adytis fallaciae emergit ut ab inferis
redditus. [3] Quis non crederet
reuixisse quem crediderat obisse, audiens praesertim ab eo, quae de posteris
mortuis nisi apud inferos non uideretur cognoscere potuisse? Sic ex mortuis
uiuos effici senior sermo est. Quid enim, si et iunior? Neque ueritas desiderat
uetustatem neque mendacium deuitat nouellitatem. Teneo plane falsum,
antiquitate generosum; quidni falsum, cuius testimonium quoque ex falso est?
Quomodo credam non mentiri Pythagoran, qui mentitur, ut credam? Quomodo mihi
persuadebit Aethalidem et Euphorbum et Pyrrhum piscatorem et Hermotimum se
retro ante Pythagoran fuisse, ut persuadeat uiuos ex mortuis effici, qui iterum
se Pythagoran peierauit? Quanto enim credibilius ipse ex semetipso semel
redisset in uitam quam totiens alius atque alius, tanto et in durioribus
fefellit, qui molliora mentitus est. [4] 'Sed clipeum Euphorbi olim Delphis
consecratum recognouit et suum dixit et de signis uulgo ignotis probauit'.
Respice ad hypogeum eius et, si capit, crede. Nam qui talem commentus est
stropham, cum iniuria bonae ualetudinis, cum fraude (uitae septennio excruciatae
infra terram inedia ignauia umbra, cui tanti fuit fastidium caeli, quam non
accesserit temeritatem, quam non temptauerit curiositatem, ut ad notam clipei
illius perueniret? [5] Quid autem, si in
historiis aliquibus occultioribus repperit? Quid, si defectae iam traditionis
superstites aliquas famae aurulas hausit? Quid, si ab aedituo redempta clam
inspectione cognouit? Scimus etiam magiae licere explorandis occultis per
catabolicos et paredros et pythonicos spiritus. Non enim et Pherecydes,
Pythagorae magister, his forsitan artibus diuinabat, ne dicam somniabat? Quid,
si idem daemon in illo fuit qui et in Euphorbo res sanguinis gessit? Denique
qui se Euphorbum ex argnmento clipei probarat, cur neminem Troianorum
commilitonum aeque recognouit? Nam
et illi iam reuixissent, si uiui ex mortuis fierent.
|