XXIX. [1] Mortuos
quidem ex uiuis effici constat, non ideo tamen et ex mortuis uiuos. Ab initio
enim uiui priores, unde ab initio aeque mortui posteriores, non aliunde quam ex
uiuis. Illi habuerunt unde potius orirentur, dum ne ex mortuis. Isti non
habuerunt unde magis deducerentur, nisi ex uiuis. [2] Igitur
si ab initio uiui non ex mortuis, cur postea ex mortuis? Defecerat ille,
quicumque est origini fons? An formae paenituit? Et quomodo in mortuis salua
est? Non, quia ab initio mortui ex uiuis, idcirco semper ex uiuis? Aut
enim in utraque parte forma initii perseuerasset aut in utraque mutasset, ut si
uiuos ex mortuis postea fieri oportuerat, perinde oporteret etiam non ex uiuis
effici mortuos. [3] Si non peraequare
deberet fides institutionis, (3.) non usquequaque contraria ex contrariis
reformari alternant. Et nos enim opponemus contrarietates nati et innati,
uisualitatis et caecitatis, iuuentae et senectae, sapientiae et
insipientiae; nec tamen ideo innatum de nato prouenire, quia contrarium ex
contrario fiat, nec uisualitatem iterum ex caecitate, quia de uisualitate
caecitas accidat, nec iuuentam rursus de senecta reuiuescere, quia ex iuuenta
senecta marcescat, nec insipientiam ex sapientia denuo obtundi, quia de
insipientia sapientia acuatur. [4] Haec
et Albinus Platoni suo ueritus subtiliter quaerit contrarietatum genera
distinguere, quasi non et haec tam absolute in contrarietatibus posita sint
quam et illa quae ad sententiam magistri sui interpretatur, uitam dico et
mortem. Nec tamen ex morte uita reddatur, quia ex uita mors deferatur.
|