XXXI. [1] Iam
uero si ex mortuis uiui, utique singuli ex singulis. Singulorum ergo corporum
animas ut singulas in singula corpora reuerti oportuerat. Porro si et binae et
trinae et quinae usque uno utero resumuntur, non erunt ex mortuis uiui, quia
non singuli ex singulis. Et hoc autem modo primordii forma signatur, cum
et nunc plures animae de una proferuntur. [2] Item
cum uaria aetate discedant animae, cur una reuertuntur? Omnes enim ab infantia
imbuuntur, qua infans reuertatur. Quale est autem, ut senex defunctus infans reuertatur? Si
decrescit foris anima retrograda aetate, quanto magis erat ut progressior
reuerteretur mille post annis, certe uel coaetanea suae mortis, ut aeuum quod
reliquisset iterum recepisset? [3] Sed
etsi eaedem semper reuoluerentur, licet non corporum quoque formas easdem,
licet non fatorum quoque sortes easdem, tamen uel ingeniorum et studiorum et
affectionum pristinas proprietates secum referre deberent, quoniam temere
eaedem haberentur carentes his per quae eaedem probarentur. Vnde scias, inquis,
an ita quidem fiat occulte, sed condicio miliarii aeui interimat facultatem
recensendi, quia ignotae tibi reuertuntur? Atquin scio non ita fieri, cum
Pythagoran Euphorbum mihi opponis. [4] Ecce
enim Euphorbum militarem et bellicam animam satis constat uel de ipsa gloria
clipeorum consecratorum. Pythagoran uero tam residem et inbellem, ut proelia
tunc Graeciae uitans Italiae maluerit quietem geometriae et astrologiae et
musicae deuotus, alienus studio et affectu Euphorbi. Sed et Pyrrhus ille fallendis piscibus
agebat, Pythagoras contra nec edendis, ut animalibus
abstinens. Aethalides autem et Hermotimus fabam quoque in pabulis communibus
inruerat, Pythagoras uero ne per fabalia quidem transeundum discipulis suis
tradidit. [5] Quomodo ergo eaedem animae
recuperantur, quae nec ingeniis nec institutis iam nec uictibus eaedem
probabuntur? Iam nunc de tanto Graeciae censu quattuor solae animae
recensentur. Sed et quid utique de solo Graeciae censu, ut non ex omni gente et
ex omni aetate ac dignitate, ex omni denique sexu, et metempsychosis et
metensomatosis cotidie existant, cur solus Pythagoras alium atque alium se
recognoscat, non et ego? [6] Aut si
priuilegium philosophorum est, et utique Graecorum, quasi non et Scythae et
Indi philosophentur, cur neminem se retro meminit Epicurus, neminem Chrysippus,
neminem Zeno, ne ipse quidem Plato, quem forsitan Nestorem credidissemus ob
mella facundiae?
|