XXXII. AD METEMPSYCHOSIS ET
METENSOMATOSIS. [1] Sed enim
Empedocles, quia se deum delirarat, idcirco, opinor, dedignatus aliquem se
heroum recordari, thamnus et piscis fui, inquit. Cur non magis et pepo, tam
insulsus, et chamaeleon, tam inflatus? Plane ut piscis, ne aliqua sepultura
conditiore putesceret, assum se maluit in Aetnam praecipitando. Atque
exinde in illo finita est metensomatosis, ut aestiua cena post assum. [2] Perinde igitur et hic
dimicemus necesse est aduersus portentosiorem praesumptionem bestias ex
hominibus et homines ex bestiis reuoluentem. Viderint thamni, licebit et
lapathi, ne plus ridere quam docere cogamur. Dicimus animam humanam nullo modo
in bestias posse transferri, etiamsi secundum philosophos ex elementiciis
substantiis censetur. [3] Siue
enim ignis anima, siue aqua, siue sanguis, siue spiritus, siue aer, siue lumen,
recogitare debemus contraria quaeque singulis speciebus animalia; igni quidem
ea quae rigent, colubros stelliones salamandras, etiam quaecumque de aemulo
producentur elemento, de aqua scilicet; perinde contraria aquae illa quae arida
et exsuccida: denique siccitatibus gaudent lucustae papiliunculi chamaeleontes;
item contraria sanguini quae carent purpura eius, cochleas uermiculos et
maiorem piscium censuum; spiritui uero contraria quae spirare non uidentur,
carentia pulmonibus et arteriis, culices formicas tineas et hoc genus
minutalia; item aeri contraria quae sernper subterraneum et subaquaneum
uiuentia carent haustu eius (res magis quam nomina noueris); item contraria
lumini quae caeca in totum uel solis tenebris habent oculos, talpas
uesperugines noctuas. Haec ut ex apparentibus et manifestis substantiis doceam.
[4] Ceterum si et atomos Epicuri tenerem
et numeros Pythagorae uiderem et ideas Platonis offenderem et entelechias
Aristotelis occuparem, inuenirem fors his quoque speciebus animalia quae nomine
contrarietatis opponerem. Contendo enim ex quacumque substantia supra dicta
constitisset humana anima, non potuisse eam in tam contraria unicuique
substantiae animalia reformari et censum eis de sua translatione conferre, a
quibus excludi ac respui magis haberet quam admitti et capi nomine huius primae
contrarietatis, quae substantiui status diuersitatem committit, tunc et
reliquae per consequentem ordinem cuiusque naturae. [5] Nam
et sedes alias humana anima sortita est et uictus et instructus et sensus et
affectus et concubitus et fetus, item ingenia, tum opera gaudia taedia uitia
cupidines uoluptates ualetudines medicinas, suos postremo et uitae modos et
exitus mortis. [6] Quomodo igitur illa
anima quae terris inhaerebat, nullius sublimitatis, nullius profunditatis
intrepida, ascensu etiam scalarum fatigabilis, submersu etiam piscinarum
strangulabilis, aeri postea insultabit in aquila aut mari postea desultabit in
anguilla? Quomodo item pabulis liberalibus et delicatis atque curatis educata,
non dico paleas, sed spinas et agrestes amaritudines frondium et bestias
sterquilinioram [uermium], etiam uenena ruminabit, si in capram transierit uel
in coturnicem, immo et cadauerinam, immo et humanam, sui utique memor, in urso
et leone? Sic et cetera ad incongruentiam rediges. Ne singulis perorandis
immoremur, ipsius animae humanae quisquis modus, quaecumque mensura, quid
faciet in amplioribus longe uel minutioribus animalibus? Necesse est
enim et corpus omne anima compleri et animam omnem corpore obduci. Quomodo ergo
anima hominis complebit elephantum? Quomodo item obducetur in culice? Si tantum
extendetur aut contrahetur, profecto periclitabitur. [7] Et
ideo adicio: si nulla ratione capax est huiusmodi translationis in animalia nec
modulis corporum nec ceteris naturae suae legibus adaequantia, numquid ergo
demutabitur secundum qualitates generum et uitam eorum contrariam humanae
uitae, facta et ipsa contraria humanae per demutationem? Enimuero si
demutationem capit amittens quod fuit, non erit quae fuit; et si quae fuit non
erit, soluta est metensomatosis, non adscribenda scilicet ei animae quae, si
demutabitur, non erit. Illius enim metensomatosis dicetur quaecumque eam in suo
statu permanendo pateretur. [8] Igitur
si nec mutari potest, ne non sit ipsa, nec permanere in statu, quia contraria
non capit, quaero adhuc causam aliquam fide dignam huiusmodi translationis. Nam
etsi quidam homines bestiis adaequantur pro qualitatibus morum et ingeniorum et
affectuum, quia et deus: assimilatus est, inquit, homo inrationalibus
iumentis, non ideo milui ex rapacibus fient et canes ex spurcis et pantherae ex
acerbis aut oues ex probis et hirundines ex garrulis et columbae ex pudicis,
quasi eadem substantia animae ubique naturam suam in animalium proprietatibus
repetat. Aliud est autem substantia, aliud natura substantiae, siquidem
substantia propria est rei cumsque, natura uero potest esse communis. [9] Suscipe exemplum. Substantia est lapis,
ferrum; duritia lapidis et ferri natura substantiae est. Duritia communicat,
substantia discordat. Mollitia lanae, mollitia plumae: pariant naturalia earum,
substantiua non pariant. Sic et, si saeua bestia uel proba uocetur homo, sed
non eadem anima: nam et tunc naturae similitudo notatur, cum substantiae
dissimilitudo conspicitur. Ipsum enim quod hominem similem bestiae iudicas,
confiteris animam non eandem, similem dicendo, non ipsam. [10] Sic
et diuina pronuntiatio sapit, pecudibus adaequans hominem natura, non
substantia. Ceterum nec deus hominem hoc modo notasset et ipse, si pecudem de
substantia nosset.
|