XXXIII. [1] Etiam cum iudicii nomine uindicatur hoc
dogma, quod animae humanae pro uita et meritis genera animalium sortiantur,
iugulandae quaeque in occisoriis et subigendae quaeque in famulatoriis et
fatigandae in operariis et foedandae in immundis, perinde honorandae et
diligendae et curandae et appetendae in speciosissimis et probissimis et
utilissimis et delicatissimis, et hic dicam: si demutantur, non ipsae
dispungentur quae merebuntur. [2] Euacuabitur
ratio iudicii, si meritorum deerit sensus. Deerit autem sensus meritorum, si status uerterit animarum. Vertit
autem status animarum, si non eaedem perseuerauerint. Aeque si
perseuerauerint in iudicium, quod et Mercurius Aegyptius nouit, dicens animam
digressam a corpore non refundi in animam uniuersi, sed manere determinatam,
uti rationem, inquit, patri reddat eorum quae in corpore gesserit, uolo iudicii
utique diuini iustitiam grauitatem maiestatem dignitatem recensere, si non sublimiore
fastigio praesidet humana censura, pleniorutriusque sententiae honore, poenarum
et gratiarum, seuerior in ulciscendo et liberalior in largiendo. [3] Quid putas futuram animam
homicidae? Aliquod, credo, pecus lanienae et macello destinatum, ut perinde
iuguletur, quia et ipsa iugulauerit, perinde decorietur, quia et ipsa
despoliauerit, perinde in pabulum proponatur, quia et ipsa bestiis fecerit eos
quos in siluis et auiis trucidauerit. [4] Si
ita iudicabitur, nonne illa anima plus solacii quam supplicii relatura est,
quod funus inter cocos pretiosissimos inuenit, quod condimentis Apicianis et
Lurconianis humatur, quod mensis Ciceronianis infertur, quod lancibus
splendidissimis Sullanis effertur, quod exsequias conuiuium patitur, quod
a coaequalibus deuoratur potius quam a miluis et lupis, ut in hominis corpore
tumulata et in suum genus regressa resurrexisse uideatur, exsultans aduersus
humana iudicia, si ea experta est? [5] Namque
illa sicarium uariis et exquisitis et iam praeter naturam eruditis feris
dissipant, et quidem uiuentem, immo facile nec morientem curata mora finis ad
plenitudinem poenae. Sed et si anima praefugerit ultimo gladio, ne
corpus quoque euaserit ferrum, nihilominus iugulo utroque confossis costisque
transfixis compensatio proprii facinoris exigitur. Inde in ignem datur,
ut et sepultura puniatur. Aliter denique non licet. Nec tamen tanta est rogi
cura, ut reliquias aliae bestiae inueniant; certe nec ossibus parcitur nec
cineribus indulgetur nuditate plectendis. [6] Tanta
est apud homines homicidii uindicta quanta ipsa quae uindicatur natura. Quis
non praeferat saeculi iustitiam, quam et apostolus non frustra gladio armatam
contestatur, quae pro homine saeuiendo religiosa est? Si ceterorum quoque scelerum
mercedem cogitemus, patibula et uiuicomburia et culleos et uncos et scopulos,
cui non expediat apud Pythagoran et Empedoclen sententiam pati? [7] Nam et qui laboribus atque seruitiis
puniendi in asinos utique et mulos recorporabuntur, quantum sibi de pistrinis
et aquilegis rotis gratulabuntur, si metallorum et ergastulorum et operum
publicorum ipsorumque carcerum, licet otiosorum, recordentur! Perinde qui
integre morati commendauerint iudici uitam, quaero praemia, sed potius inuenio
supplicia. Nimirum magna merces bonis in animalia quaecumque restitui. [8] Pauum se meminit Homerus Ennio somniante;
sed poetis nec uigilantibus credam. Et si pulcherrimus pauus et quo uelit
colore cultissimus, sed tacent pennae, sed displicet uox, et poetae nihil aliud
quam cantare malunt. Damnatus
est igitur Homeras in pauum, non honoratus. Plus de saeculi remuneratione
gaudebit, pater habitus liberalium disciplinarum, ut malit famae suae ornamenta
quam caudae. [9] Age nunc, ut poetae in
pauos uel in cycnos transeant, si uel cycnis decora uox est, quod animal indues
uiro iusto Aeaco? Quam bestiam integrae feminae Didoni? Quam uolucrem
patientia, quam pecudem sanctimonia, quem piscem innocentia sortientur? Omnia
famula sunt hominis, omnia subiecta, omnia mancipata. Si quid horum futurus
est, diminoratur illic ille cui ob merita uitae imagines, statuae et
tituli, honores publici, priuilegia rependuntur, cui curia, cui populus
suffragiis immolat. [10] O iudicia
diuina post mortem humanis mendaciora, contemptibilia de poenis, fastidibilia
de gratiis, quae nec pessimi metuant nec optimi cupiant, ad quae magis scelesti
quam sancti quique properabunt, illi, ut iustitiam saeculi citius euadant,
isti, ut tardius eam capiant! Bene philosophi docetis, utiliter suadetis
leuiora post mortem supplicia uel praemia, cum, si quod iudicium animas manet,
grauius debet credi in dispunctione uitae quam in administratione, quia nihil
plenius quam quod extremius, nihil autem extremius quam quod diuinius. [11] Deus itaque iudicabit plenius, quia
extremius, per sententiam aeternam tam supplicii quam refrigerii nec in
bestias, sed in sua corpora reuertentibus animabus, et hoc semel et in eum diem
quem solus pater nouit, ut pendula expectatione sollicitudo fidei probetur,
semper diem obseruans, dum semper ignorat, cotidie timens, quod cotidie sperat.
|