XXXIV. ADVERSVS OPINIONEM SIMONIS
HERETICI. [1] Nulla quidem in
hodiernum dementiae huiusmodi sententia erupit sub nomine haeretico, quae
humanas animas refingat in bestias, sed necessarie hanc quoque speciem
intulimus et exclusimus ut superioribus cohaerentem, quo perinde in pauo
retunderetur Homerus sicut in Pythagora Euphorbus atque ita hac etiam metempsychosi
siue metensomatosi repercussa illa rursus caederetur quae aliquid haereticis
sumministrauit. [2] Nam et Simon
Samarites in actis apostolorum redemptor spiritus sancti, posteaquam damnatus
ab ipso cum pecunia sua in interitum frustra fleuit, conuersus ad ueritatis
expugnationem quasi pro solacio ultionis, fultus etiam artis suae uiribus, ad
praestrigias uirtutis alicuius Helenam quandam Tyriam de loco libidinis
publicae eadem pecunia redemit, dignam sibi mercedem pro spiritu sancto; [3] et se quidem fingit summum patrem, illam
uero iniectionem suam primam, qua iniecerat angelos et archangelos condere;
huius eam propositi compotem exilisse de patre et in inferiora desultasse atque
illic praeuento patris proposito angelicas potestates genuisse ignaras patris,
artifices mundi huius; ab his non perinde animo retentam, ne digressa ea
alterius genimina uiderentur, et idcirco omni contumeliae addictam, ut
nusquam discedere depretiatam liberet, humanae quoque formae succidisse uelut
uinculis carnis coercendam; [4] ita
multis aeuis per alios atque alios habitus femininos uolutatam etiam illam
Helenam fuisse exitiosissimam Priamo et Stesichori postea oculis, quem
excaecasset ob conuicium carminis, dehinc reluminasset ob satisfactionem
laudis; proinde migrantem eam de corporibus in corpora postrema dedecoratione
sub titulo prostitisse Helenam uiliorem. Hanc igitur esse ouem perditam, ad
quam descenderit pater summus, Simon scilicet, et primum recuperata ea et
reuecta, nescio umeris an feminibus, exinde ad hominum respexerit salutem quasi
per uindicatam liberandorum ex illis angelicis potestatibus, quibus fallendis
et ipse configuratus aeque et hominibus hominem ementitus in Iudaea quidem
filium, in Samaria uero patrem gesserit. [5] O
Helenam inter poetas et haereticos laborantem, tunc adulterio, nunc stupro
infamen, nisi quod de Troia gloriosius eruitur quam de lupanari, mille nauibus
de Troia, nec mille denariis forsitan de lupanari. Erubesce, Simon, tardior in
requirendo, inconstantior in retrahendo. At Menelaus statim insequitur amissam,
statim repetit ereptam, decenni proelio extorquet, non latens, non fallens, non
cauillabundus. Vereor, ne ille magis pater fuerit qui circa Helenae
recuperationem et uigilantius et audentius et diutius laborauerit.
|