Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De anima liber

IntraText CT - Text

  • XLIX
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XLIX. [1] Infantes qui non putant somniare, cum omnia animae pro modo aetatis expungantur in uita, animaduertant succussus et nutus et renidentias eorum per quietem, ut ex re comprehendant motus animae somniantis facile per carnis teneritatem erumpere in superficiem. [2] Sed et quod Libyca gens Atlantes caeco somno transigere dicuntur, animae utique natura taxantur. Porro aut Herodoto fama mentita est nonnunquam in barbaros calumniosa aut magna uis eiusmodi daemonum in illo climate dominatur. Si enim et Aristoteles heroem quendam Sardiniae notat incubatores fani sui uisionibus priuantem, erit et hoc in daemonum libidinibus, tam auferre somnia quam inferre, ut Neronis quoque seri somniatoris et Thrasymedis insigne inde processerit.  [3] Sed et a deo deducimus somnia. Quid ergo nec a deo Atlantes somniarent, uel quia nulla iam gens dei extranea est in omnem terram et in terminos orbis euangelio coruscante? Num ergo aut fama mentita est Aristoteli aut daemonum adhuc ratio est? Dum ne animae aliqua natura credatur immunis somniorum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License