Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De anima liber

IntraText CT - Text

  • VI
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

VI. [1] Haec Platonici subtilitate potius quam ueritate conturbant. Omne, inquiunt, corpus aut animale sit necesse est aut inanimale. Et si quidem inanimale est, extrinsecus mouebitur, si uero animale, intrinsecus. Anima autem nec extrinsecus mouebitur, ut quae non sit inanimalis, nec intrinsecus, ut quae ipsa potius moueat corpus. Itaque non uideri eam corpus, quae non corporalium forma ex aliqua regione moueatur. [2] Ad hoc nos mirabimur incongruentiam primo definitionis prouocantis ad ea quae in animam non conueniunt. Non enim potest anima animale corpus dici aut inanimale, cum ipsa sit quae aut faciat corpus animale, si adsit, aut inanimale, si absit ab illo. Itaque quod facit non potest esse ipsa, ut dicatur animale uel inanimale. Anima enim dicitur substantiae suae nomine. (3.) Quodsi non capit animale corpus dici aut inanimale, quod est anima, quomodo prouocabitur ad animalium et inanimalium corporum formam? [3] Dehinc si corporis est moueri extrinsecus ab aliquo, ostendimus autem supra moueri animam et ab alio, cum uaticinatur, cum furit, utique extrinsecus, cum ab alio, merito quod mouebitur extrinsecus ab alio secundum exempli  propositionem corpus agnoscam. Enimuero si ab alio moueri corporis est, quanto magis mouere aliud? Anima autem mouet corpus, et conatus eius extrinsecus foris parent. Ab illa est enim impingi et pedes in incessum et manus in contactum et oculos in conspectum et linguam in effatum, uelut sigillario motu superficiem intus agitante. Vnde haec uis incorporalis animae? Vnde uacuae rei solida propellere? [4] Sed quomodo diuisi uidentur in homine sensus corporales et intellectuales? Corporalium aiunt rerum qualitates, ut terrae, ut ignis, corporalibus sensibus renuntiari, ut tactui, ut uisui, incorporalium uero intellectualibus conueniri, ut benignitatis, ut malignitatis. Itaque incorporalem esse animam constat cuius qualitates non corporalibus, sed intellectualibus sensibus comprehendantur. [5] Plane, si non huius definitionis gradum exclusero. Ecce enim incorporalia ostendo corporalibus sensibus subici, sonum auditui, colorem conspectui, odorem odoratui, quorum exemplo etiam anima corpori accedit, ne dicas idcirco ea per corporales renuntiari sensus, quia corporalibus accedant. Igitur si constat incorporalia quoque a corporalibus comprehendi, cur non et anima, quae corporalis, ab incorporalibus renuntietur? Certe definitio exclusa sit. [6] De insignioribus argumentationibus erit etiam illa, quod omne corpus corporalibus ali iudicant, animam uero, ut incorporalem, incorporalibus, sapientiae scilicet studiis. Sed nec hic gradus stabit etiam Sorano methodicae medicinae instructissimo auctore respondente animam corporalibus quoque ali, denique deficientem a cibo plerumque fulciri. Quidni? quo adempto in totum dilabitur ex corpore. Ita etiam ipse Soranus plenissime super anima commentatus quattuor uoluminibus et cum omnibus philosophorum sententiis expertus corporalem animae substantiam uindicat, etsi illam immortalitate fraudauit. Non enim omnium est credere quod Christianorum  est. [7] Sicut ergo Soranus ipse rebus ostendit animam corporalibus ali, proinde et philosophus exhibeat illam incorporalibus pasci. Sed nemo unquam cunctanti de exitu animae mulsam aquam de eloquio Platonis infudit aut micas  de minutiloquio Aristotelis infersit. Quid autem facient tot ac tantae animae rupicum et barbarorum, quibus alimenta sapientiae desunt, et tamen  indoctae prudentia pollent, et sine academiis et porticibus Atticis et carceribus Socratis, denique ieiunantes a philosophia, nihilominus uiuunt? Non enim substantiae ipsi alimenta proficiunt studiorum, sed disciplinae, quia nec opimiorem animam efficiunt, sed ornatiorem. Bene autem quod et artes Stoici corporales affirmant. Adeo sic quoque anima corporalis, si et artibus ali creditur. [8] Sed enormis intentio philosophiae solet plerumque nec prospicere pro pedibus (sic Thales in puteum), solet et sententias suas non intellegendo ualetudinis corruptelam suspicari (sic Chrysippus ad elleborum). Tale aliquid, opinor, ei accidit, cum duo in unum corpora negauit, alienata a prospectu et recogitatu praegnantum, quae non singula cotidie corpora, sed et bina et terna in unius uteri ambitu perferunt. Inuenitur etiam in iure ciuili Graeca quaedam quinionem enixa, filiorum semel omnium mater, unici fetus parens multiplex, unici uteri puerpera numerosa, quae tot stipata corporibus, paene dixerim populo, sextum ipsa corpus fuit. [9] Vniuersa conditio testabitur corpora de corporibus processura iam illic esse unde procedunt. Secundum sit necesse est quod ex alio est. Nihil porro exalio est, nisi, dum gignitur, duo sunt. 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License