I. [1] Quaesisti proxime, Fabi frater, fugiendum necne
sit in persecutione, quod nescio quid annuntiaretur. Ibidem ego oblocutus
aliquid pro loco ac tempore et quarundam personarum importunitate semitractatam
materiam abstuli mecum, plenius in eam de stilo nunc renuntiaturus, utpote quam
ei tua consultatio commendarat et condicio temporum suo iam nomine iniunxerat.
Quanto enim frequentiores imminent persecutiones, tanto examinatio procuranda
est, quomodo eas excipere fides debeat. Procuranda autem examinatio penes
[s]vos, <qui> si forte Paraclitum non recipiendo, deductorem omnis
veritatis, merito adhuc etiam aliis quaestionibus obnixi estis. [2] Igitur consultationi tuae ordinem quoque
indidimus, animadvertentes ante determinari oportere de statu ipsius
persecutionis, utrum a deo veniat an a diabolo, quo facilius de obitu eius
constare possit; omnis enim rei inspectio auctore cognito planior.
Satis est quidem praescribere nihil
fieri sine dei voluntate; sed non statim hac sententia ceteris retractatibus
locum dabimus, ne a praesenti articulo avocemur, si qui responderit: 'Ergo et
malum a deo et delictum a deo, nihil iam in diabolo, nihil etiam in nobis
ipsis.' [3] De persecutione nunc
quaeritur; circa hanc interim dixerim nihil fieri sine dei voluntate,
respiciens eam inprimis deo dignam esse et, ut ita dixerim, necessariam, ad
probationem scilicet servorum eius sive reprobationem. Quis est enim exitus persecutionis, quis effectus
alius nisi probatio et reprobatio fidei, qua suos utique dominus examinavit?
Hoc nomine iudicium est persecutio, per quam quis aut probatus aut reprobatus
iudicatur; porro iudicium soli deo competit. [4] Haec
pala illa, quae et nunc dominicam aream purgat, ecclesiam scilicet, confusum
acervum fidelium eventilans et discernens frumentum martyrum et paleas negatorum,
haec etiam scalae, quas somniat Iacob, aliis ascensum in superiora, aliis
descensum ad inferiora demonstrantes. [5] Si
et agonem intelligi capit persecutionem, a quo certamen edicitur, nisi a quo
corona et praemia proponuntur? Legis edictum agonis istius in Apocalypsi,
quibus praemiis ad victoriam invitet vel maxime illos, qui proprie vicerint in
persecutione vincendo, luctati revera non adversus carnem et sanguinem,
sed adversus spiritalia nequitiae; ita agnosces ad eundexn agonithetam pertinere
certaminis arbitrium, qui invitat ad praemium. [6] Totum,
quod agitur in persecutione, gloria dei est, probantis et reprobantis,
imponentis et deponentis; quod autem ad gloriam dei pertinet, utique ex voluntate
illius eveniet. Sed quando deus magis creditur, nisi cum magis timetur, nisi in
tempore persecutionis? [7] Ecclesia in
attonito est: tunc et fides in expeditione, sollicitior et disciplinatior in
ieiuniis et stationibus et orationibus et humilitate, in alterutra diligentia
et dilectione, in sanctitate et sobrietate; nihil enim vacatur nisi timori et
spei. Adeo et ex hoc ipso ostenditur nobis non posse diabolo deputari eam, quae
meliores efficit dei servos.
|