Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De fuga in persecutione

IntraText CT - Text

  • II
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II. [1] Si, quod iniquitas a deo non est, sed a diabolo, persecutio autem ex iniquitate consistit ---- quid enim iniquius quam veri dei antistites, omnis sectatores veritatis, nocentissimorum more tractari? ---- , ideo videtur persecutio a diabolo evenire, a quo iniquitas agitur, ex qua constat persecutio, scire debemus, quatenus nec persecutio potest sine iniquitate diaboli nec probatio fidei sine persecutione propter probationem fidei necessariam, iniquitatem non patrocinium praesentare persecutioni, sed ministerium; praecedere enim dei voluntatem circa fidei probationem, quae est ratio persecutionis, sequi autem diaboli iniquitatem ad instrumentum persecutionis, quae ratio est probationis. [2] Nam et alias in quantum iustitiae iniquitas aemula est, in tantum materia est ad testimonium eius, cuius est aemula, ut sic iustitia iniquitate perficiatur, quomodo virtus in infirmitate perficitur. Nam infirma mundi electa sunt a deo, ut confundantur fortia, et stulta eius, ut confundantur sapientia. Ita et iniquitas adhibetur, ut iustitia probetur confundens iniquitatem. Igitur, quod ministerium non est arbitrii, sed servitii ---- arbitrium enim domini persecutio propter fidei probationem, ministerium autem iniquitas diaboli propter persecutionis instructionem ----, ita eam per diabolum si forte, non a diabolo evenire credimus. [3] Nihil satanae in servos dei vivi licebit, nisi permiserit dominus, ut aut ipsum destruat per fidem electorum in temptatione victricem aut homines eius fuisse traducat, qui defecerint ad illum. Habes exemplum Iob, cui diabolus nullam potuit incutere temptationem, nisi a deo accepisset potestatem, nec in substantiam quidem eius, nisi dominus Ecce, dixisset, omnia, quae sunt ei, in manu tua do, in ipsum autem ne extenderis manum. Denique nec extendit nisi posteaquam et hoc postulanti dominus Ecce, dixisset, trado tibi illum, tantum animam eius custodi. [4] Sic et in apostolos facultatem temptationis postulavit non habens eam scilicet nisi ex permissu, siquidem dominus in evangelio ad Petrum Ecce, inquit, postulavit satanas, uti cerneret vos velut frumentum, verum ego rogavi pro te, ne deficeret fides tua, id est, ne tantum diabolo permitteretur, ut fides periclitaretur. Per quod ostenditur utrumque apud deum esse, et concussionem fidei et protectionem, cum utrumque ab eo petitur, concussio a diabolo, protectio a filio.

[5] Et utique cum filius dei protectionem fidei habet in sua potestate, quam a patre postulat, a quo omnem accipit potestatem in caelis et in terris, quale est, ut concussionem fidei diabolus in manu sua habeat? Sed in legitima oratione, cum dicimus ad patrem: Ne nos inducas in temptationem ---- quae autem maior temptatio quam persecutio? ----, ab eo illam profitemur accidere, a quo veniam eius deprecamur; hoc est enim quod sequitur: Sed erue nos a maligno, id est, ne nos induxeris in temptationem permittendo nos maligno; tunc enim eruimur diaboli manibus, cum illi non tradimur in temptationem.

[6] Nec in porcoram gregem diaboli legio habuit potestatem, nisi eam de deo impetrasset; tantum potestatem abest ut in oves dei habeat. Possum quoque dicere porcorum quoque setas tunc numeratas apud deum fuisse, nedum capillos sanctorum. [7] Habere videtur diabolus propriam iam potestatem si forte in eos, qui ad deum non pertinent, semel 'in stillam situlae et in pulverem areae et in salivam' nationibus deputatis a deo ac per hoc diabolo expositis in vacuam quodammodo possessionem; [8] ceterum in domesticos dei nihil illi licet ex propria potestate, quia, quando liceat, id est ex quibus causis, exempla in scripturis signata demonstrant. Aut enim ex causa probationis conceditur ei ius temptationis provocato vel provocanti ut in superioribus aut ex causa reprobationis traditur ei peccator quasi carnifici in poenam ut Saul ---- Et abscessit, inquit, spiritus domini a Saule et concutiebat eum spiritus nequam a domino et suffocabat eum ---- aut ex causa cohibitionis, ut apostolus refert datum sibi sudem angelum satanae, ut colaphizaretur, ne <ignoremus> hanc speciem permitti diabolo in sanctos humiliandos per carnis vexationem, simul ut et virtus, tolerantiae scilicet, in infirmitate perfici possit. [9] Nam et ipse apostolus Phygelum et Hermogenem tradidit satanae, uti emendentur, ne blasphement. Videtis iam et a servis dei facilius diabolum accipere potestatem; tanto abest, ut eam ex proprietate possideat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License