III. [1] Cum
ergo et haec exempla magis in persecutionibus eveniant, siquidem magis tunc
probamur vel reprobamur et magis tunc humiliamur vel emendamur, ab eo
permittatur vel imperetur necesse est catholice fieri haec a quo et ex parte,
scilicet ab illo qui dicit: Ego sum, qui facio pacem et condo mala, id
est bellum; hoc est enim contrarium paci. Nostrae autem paci quod est
bellum quam persecutio? [2] Si
persecutionis vel maxime exitus aut vitam afferunt aut mortem, aut
plagam aut sanationem, habes auctorem eiusdem: Ego percutiam et sanabo,
ego vivificabo et mortificabo. [3] Uram, inquit, illos, sicut
uritur aurum, et probabo, inquit, illos, sicut probatur argentum. Cum
enim exurimur persecutionis ardore, tunc probamur de fidei tenore. Haec erunt
'ignea iacula' diaboli, per quae fidei ustio et conflatio administratur, ex dei
tamen voluntate. [4] De isto quis
dubitare possit, ignoro, nisi plane frivola et frigida fides, deprehendens eos,
qui timide conveniunt in ecclesiam. Dicitis enim [inquit]: 'Quoniam' <inquit> 'incondite convenimus et
simul convenimus et complures concurrimus in ecclesiam, quaerimur a nationibus
et timemus, ne turbentur nationes hae.' Non scitis, quod deus sit omnium
dominus, et si velit deus, tunc persecutionem patieris, si vero noluerit,
silebunt nationes? Credas utique, si tamen in eum deum credis, sine cuius
voluntate nec unius passer assis cadit in terram; nos autem, puto, multis
passeribus antistamus.
|