Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De fuga in persecutione

IntraText CT - Text

  • IV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IV. [1] Igitur si constat, a quo persecutio eveniat, possumus iam consultationem tuam inducere et determinare ex hoc ipso praetractatu fugiendum in persecutione non esse. Si enim persecutio a deo evenit, nullo modo fugiendum erit, quod a deo evenit, sicut duplex ratio defendit, quia neque debeat devitari neque possit evadi, quod a deo evenit. Non debet devitari, quia bonum; necesse est enim bonum esse omne, quod deo visum est. Et numquid ideo in Genesi sic positum est: Et vidit deus, quia bonum est, non quod ignoraret bonum esse, nisi vidisset, sed ut hoc sono portenderet bonum esse, quod deo visum est? Multa quidem sunt, quae a deo eveniunt et alicuius malo eveniunt ---- immo bonum est ideo, quia a deo venit ut divinum, rationale; quid enim divinum non rationale, non bonum? quid bonum non divinum? ---- [2] si autem sensui cuiusque videtur, non sensus hominis praeiudicat statui rerum, sed status sensui; status enim unusquisque certum quid est et dat sensui legem ita sentiendi statum sicut est. Si autem statu quidem bonum, quod a deo venit ---- nihil enim a deo non bonum, quia divinum, quia rationale ----, sensui vero malum videtur, erit status in tuto, sensus in vitio. Statu optima res pudicitia et veritas et iustitia, quae a multorum sensu displicent; numquid ideo status sensui addicitur? [3] Ita et persecutio statu bona est, quia divina et rationalis dispositio, sensui eorum vero, quorum malo venit, displicet. Sed qui <vi>de[s]t etiam illud malum rationale apud deum haberi, cum quis in persecutione evertitur de salute, sicut et bonum illud ratione contingere, cum quis ex persecutione proficit in salute ---- nisi si inrationaliter quis aut perit apud dominum aut salvus est ----, is non poterit persecutionem malum dicere, quae etiam in mali parte bonum est, dum ratione administratur. [4] Ita si bonum persecutio quoquo modo, quia de statu constat, merito definimus, quod bonum est, vitari non oportere, quia delictum sit, quod bonum est, recusare, eo amplius, quod deo visum est, iam vero nec posse vitari, quia a deo evenit, cuius voluntas non vitari poterit. <Ad>eo [ad]igitur qui putant fugiendum, aut malum exprobrant deo, si persecutionem uti malum fugiunt ---- bonum enim nemo devitat ----, aut fortiores se deo existimant, qui putant se evadere posse, si deus tale aliquid voluerit evenire.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License