Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De fuga in persecutione

IntraText CT - Text

  • V
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

V. [1] 'Sed quod meum est', inquit, 'fugio, ne peream, si negavero; illius est, si voluerit, etiam fugientem me reducere in medium.' Hoc mihi prius responde: certus es te negaturum, si non fugeris, an incertus? Si enim certus, iam negasti, quia praesumendo te negaturum id despopondisti, de quo prae-sumpsisti, et vane iam fugis, ne neges, qui, si negaturus es, iam negasti; [2] si vero incertus es, cur non ex aequalitate incerti metus inter utrumque eventum etiam confiteri te posse praesumis et salvum magis fieri, quominus fugias, sicut negaturum te praesumis, ut fugias? Iam nunc aut in nobis est utrumque aut totum in deo; si in nobis aut confiteri aut negare, cur non id praesumimus, quod est melius, id est confessuros nos? ---- nisi si <non> vis confiteri, <ne> patiaris; nolle autem confiteri negare est ----; [3] si vero in deo totum est, cur non totum relinquimus arbitrio eius, agnoscentes virtutem et potestatem, quod possit nos sicut fugientes educere in medium, ita et non fugientes, immo et in medio populo conversantes obumbrare? [4] Quale est, ut ad fugiendum deo honorem reddas, qui possit te etiam fugientem producere in medium, ad constandum autem inhonores illum desperans potentiam protectionis ab illo? Quanto magis ex hac parte, constantiae et fiduciae in deum, dicis: 'Ego quod meum est facio: non discedo; deus si voluerit, ipse me proteget'! Hoc potius nostrum est, stare sub dei arbitrium quam fugere sub nostro. [5] Rutilius sanctissimus martyr cum totiens fugisset persecutionem de loco in locum, etiam periculum, ut putabat, nummis redemisset, post totam securitatem, quam sibi prospexerat, ex inopinato apprehensus et praesidi oblatus, tormentis dissipatus ---- credo pro fugae castigatione ----, dehinc ignibus datus passionem, quam vitarat, misericordiae dei rettulit. Quid aliud voluit dominus nobis demonstrare hoc documento quam fugiendum non esse, quia nihil fuga prosit, si deus nolit?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License