Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De fuga in persecutione

IntraText CT - Text

  • VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI. [1] 'Immo', inquit, 'quia praeceptum adimplevit fugiens de civitate in civitatem.' Sic enim voluit quidam, sed et ipse fugitivus, argumentari et qui proinde nolunt intelligere sensum domini illius pronuntiationis, ut eam ad velamentum timiditatis suae utantur, cum et personas suas habuerit et tempora et causas. Cum coeperint, inquit, persequi vos, fugite de civitate in civitatem. [2] Hoc in persona proprie apostolorum et in tempora et in causas eorum pertinere defendimus, sicut subsequentes sensus probabunt, qui nonnisi in apostolos competunt: In viam nationum ne ieritis et in civitatem Samaritanorum ne introieritis, sed ite potius ad oves perditas domus Israelis. [3] Nobis autem et via nationum patet, in qua et inventi sumus et usque in finem incedimus, et nulla civitas excepta est, quo per totum orbem praedicamus; sed nec cura nobis Israelis iniuncta est extra ordinem, nisi qua et omnibus gentibus praedicare debemus; [4] etiam si apprehendamur, non in concilia eorum perducemur nec in synagogis eorum flagellabimur, sed Romanis utique potestatibus et tribunalibus obiciemur. [5] Si<c> igitur et fugae praeceptum apostolorum condicio desiderabat, quoniam primum praedicandum erat ad oves perditas domus Israelis. Ut ergo perciperetur praedicatio, apud quos priores eam perfici oportebat, uti panem ante filii quam canes sumerent, ideo illis fugere tunc ad tempus praecepit, non propter eludendum periculum proprio nomine persecutionis ---- atquin persecutiones eos passuros praedicabat et tolerandas docebat ----, sed propter profectum annuntiationis, ne statim oppressis evangelii quoque disseminatio perimeretur. Neque enim quasi tacite in aliquam civitatem transfugiendum erat, sed quasi ubique annuntiaturis et ex hoc ubique persecutiones subituris, donec replerent doctrinam suam. [6] Denique Non consummabitis, inquit, civitates Israelis; adeo intra terminos Iudaeae praeceptum fugae continebatur. Nobis autem nulla Iudaeae praefinitio competit praedicationis in omnem iam carnem effuso spiritu sancto. [7] Itaque Paulus et apostoli ipsi memores praecepti dominici contestantur illud apud Israel, quem iam doctrina sua impleverant: Vobis oportuit in primis sermonem dei tradi; sed quoniam repulistis eum nec dignos vos aeterna vita existimastis, ecce convertimus nos ad nationes, Atque exinde conversi, ut ipsi antecessores instituerant, et in viam nationum abierunt et in civitates Samaritanorum introierunt, ut in totam scilicet terram exiret sonus eorum et in terminos orbis voces eorum. [8] Si ergo cessavit exceptio viae natiorum et introitus in civitates Samaritanorum, cur non cessaverit et fugae praeceptum pariter emissum? Denique ex quo saturato Israele apostoli in nationes transierunt, nec fugerunt de civitate in civitatem nec pati dubitaverunt. [9] Atquin Paulus, qui se per murum concesserat expediri de persecutione, qua ad hoc tempus erat praecepti, idem iam in clausula officii et in consummatione praecepti discipulis magnopere deprecantibus, ne se Hierosolymam committeret passurus illic, quae Agabus prophetaverat, sollicitudini eorum non subscripsit, sed e contrario: Quid, inquit, facitis lacrimantes et conturbantes cor meum? ego enim non modo vincula pati optaverim, sed etiam mori Hierosolymis pro nomine domini mei Iesu Christi. [10] Atque ita omnes aierunt: Fiat voluntas domini. Quae erat voluntas domini? Utique non fugiendi iam persecutionem. Ceterum poterant et priorem domini voluntatem proposuisse, qua fugere mandaverat, qui illum persecutionem vitasse maluerant. [11] Igitur cum etiam sub apostolis ipsis temporale fuerit fugae praeceptum sicut et reliquorum praescriptorum, non potest apud nos perseverare, quod apud doctores nostros concessavit, etsi non proprie ad illos fuisset emissum; aut, si perseverare illud dominus voluit, deliquerunt apostoli, qui non usque in finem fugere curaverunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License