VII. [1] Videamus
nunc, an et cetera domini edita congruant perpetuo fugae praecepto. Primo
quidem, si a deo persecutio est, quale est, ut idem fugiendam eam mandet, qui
et infert? Quam si evadi vellet, melius non immitteret, ne voluntatem suam alia
voluntate praevaricare videretur; aut pati enim nos voluit persecutionem aut
fugere: si fugere, quomodo pati? si pati, quomodo fugere? Iam vero quanta
inaequalitas sententiarum iubentis fugere et invitantis ad passionem (quae)
contraria[m] fugae! [quae]. [2] Qui confessus fuerit me, et ego
confitebor illum coram patre meo: quomodo confitebitur fugiens? quomodo
fugiet confitens? Qui mei confusus fuerit, et ego confundar eius coram patre
meo: devito passionem,
confundo<r> confessionem. Felices,
qui persecutionem passi fuerint causa nominis mei: infelices ergo, qui
fugiendo ex praecepto non erunt passi. Qui sustinuerit in finem, iste
salvabitur: quid ergo me iubens fugere vis in finem sustinere? Tanta
diversitas sententiarum si non congruit divinae gravitati, apparet ex his
quoque praeceptum fugae suam tunc habuisse rationem, quam ostendimus.
[3] 'Sed infirmitatem', inquit, 'quorundam
prospiciens dominus per suam humanitatem nihilominus et portum fugae
demonstravit.' Non enim idoneus erat etiam sine fuga, tam turpi et
indigno et servili praesidio, salvos facere, in persecutione quos sciret
infirmos. Atquin non fovet, sed recusat semper infirmos, primum docens non
fugiendos esse persecutores, sed potius non timendos: Nolite timere eos, inquit,
qui corpus occidunt, animae autem nihil valent facere, sed timete eum, qui
et corpus et animam perdere potest in gehennam.
[4] Atque
exinde quae timidis praefinit? Qui pluris fecerit animam suam quam me, non
est me dignus, et qui non tollit crucem suam et sequitur me, non potest esse
meus discipulus. Postremo in Apocalypsin non fugam timidis offert, sed
inter ceteros reprobos particulam in stagnum sulphuris et ignis, quod est
mors secunda.
|