VIII. [1] Refugit
et ipse vim interdum, sed eadem ratione, qua apostolis fugere praeceperat,
donec scilicet doctrinam suam impleret, qua consummata, non dico stetit, sed
nec auxilium a patre angelorum exercituum desideravit, increpito etiam Petri
gladio. [2] Professus quidem et ipse est
animam anxiam usque ad mortem et carnem infirmam, ut tibi ostenderet primo in
se utramque substantiam humanam fuisse ex proprietate anxietatis animae et
imbecillitatis carnis, ne aliam, ut quidam nunc induxerunt, aut carnem aut animam
Christi interpretareris, dehinc ut demonstratis condicionibus earum scires
illas nihil valere per semetipsas sine spiritu; [3] et
ideo praeponit: Spiritus promptus, ut utramque condicionem substantiae
utriusque respiciens intelligas in te esse etiam fortitudinem spiritus quomodo
et infirmitatem carnis ac iam hinc scias, quid unde facias et quid cui
subieias, infirmum scilicet forti, ne, ut nunc facis, de carnis quidem
infirmitate causeris, de spiritus autem firmitate dissimules. [4] Postulavit et ipse a patre, si fieri
posset, transiret ab illo calix passionis: postula et tu, sed stans ut ille,
sed postulans tantum, sed subiungens et reliqua: Verum non quod ego volo,
sed quod tu. Fugiens autem
quomodo hoc postulabis, ipse tibi calicis praestans translationem nec quod
pater vult faciens, sed quod tu?
|