Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De fuga in persecutione

IntraText CT - Text

  • IX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IX. [1] Omnia apostoli secundum deum utique docuerunt, omnia + evangelizare voluerunt +. Ubi illos ostendis praeceptum fugiendi de civitate in civitatem restaurasse? quia nec potuissent tale quid constituere tam contrarium exemplis suis, ut fugam mandarent, qui cum maxime de vinculis vel insulis, quibus ob confessionem, non ob fugam nominis continebantur, ad ecclesias scribebant. [2] Infirmos sustineri iubet Paulus, utique enim non fugientes; quomodo enim sustinebantur absentes? At patientia dicit sustinendos, si cum per infirmitatem fidei suae offenderint; sic et pusillanimes consolari, non tamen in fugam mitti.

Sed <et> cum admonet, ne locum malo demus, non fugae suggerit consilium, sed iracundiae docet temperamentum, et si redimendum tempus dicit, quia dies nequam sunt, non per fugam, sed per sapientiam conversationis lucrari nos vult commeatum. Ceterum qui fulgere nos iubet velut filios lucis, non iubet fuga abscondi ut filios tenebrarum. Stare immobiles praecipit ---- utique nec fuga mobiles ---- et accinctos: in fugam an in occursum evangelii? Arma quoque demonstrat, quae fugituris non essent necessaria; inter quae et clipeum, quo possitis tela diaboli extinguere, resistentes sine dubio et excipientes omnem vim illius.

[3] Proinde et Iohannes pro fratribus quoque animas ponendas docet, nedum pro domino; hoc a fugientibus non potest adimpleri. Denique memor Apocalypsis suae, in qua timidorum exitum audierat, de suo sensu admonet et ipse timorem reiciendum: Timor, inquit, non est in dilectione; sed enim perfecta dilectio foras mittit timorem, quia timor supplicamentum habet, utique ignem stagni; qui autem timet, non est perfectus in dilectione, dei scilicet. Porro quis fugiet persecutionem, nisi qui timebit? quis timebit, nisi qui non amabit? [4] Spiritum vero si consulas, quid magis sermone illo Spiritus probat? namque omnes paene ad martyrium exhortantur, non ad fugam, ut et illius commemoremur: 'Publicaris?' inquit, 'bonum tibi est; qui enim non publicatur in hominibus, publicatur in domino. Ne confundaris: iustitia te producit in medium; quid confunderis laudem ferens? Potestas fit, cum conspiceris ab hominibus.' Sic et alibi: 'Nolite in lectulis nec in aborsibus et febribus mollibus optare exire, sed in martyriis, uti glorificetur, qui est passus pro vobis.'




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License