XI. [1] Haec
sentire et facere omnem servum dei oportet, etiam minoris loci, ut maioris
fieri possit, si quem gradum in persecutionis tolerantia ascenderit. Sed cum
ipsi auctores, id est ipsi diaconi et presbyteri et episcopi fugiunt, quomodo
laicus intelligere poterit, qua ratione dictum: Fugite de civitate in
civitatem? Itaque cum duces fugiunt, quis de gregario numero sustinebit ad
gradum in acie figendum suadere? [2] Certe
quidem bonus pastor animam pro pecoribus ponit, ut Moyses non domino
adhuc Christo revelato et iam in se figurato ait: Si perdis hunc populum, inquit,
et me pariter cum eo disperde. Ceteram Christo confirmante figuras suas
malus pastor est, qui viso lupo fugit et pecora diripienda derelinquit;
proicietur de villa pastor huiusmodi, detinebuntur illi mercedes missionis suae
in compensatione, immo et de priore peculio eius exigetur detrimenti dominici
restitutio: Etenim qui habet, dabitur ei, ab eo autem, qui non habet, etiam
quod videtur habere, auferetur. [3] Sic Zacharias comminatur: Exurge,
rhomphaea, in pastores et evellite oves et superducam manum meam in pastores. In
quos et Ezechiel et Hieremias isdem minis perorant, quod non tantum de
pecoribus improbe vescantur pascentes potius semetipsos, verum et dispersam
gregem faciant et in praedam esse omnibus bestiis agri, dum non est pastor
illis. Quod numquam magis fit, quam cum in persecutione ecclesia destituitur a
clero. Si et Spiritum quis agnoverit, audiet fugitivos denotantem. [4] Porro si eos, qui gregi praesunt, fugere,
cum lupi irruunt, nec decet, immo nec licet ---- qui enim talem pastorem malum
pronuntiavit, utique damnavit; omne autem quod damnatur, illicitum factum est
sine dubio ----, ideo praepositos ecclesiae in persecutione fugere non
oportebit. Ceterum si grex fugere deberet, non debere<t>
praepositos gregis stare, sine causa staturos ad tutelam gregis, quam grex non
desiderat, scilicet ex licentia fugae.
|