Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De fuga in persecutione

IntraText CT - Text

  • XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XII. [1] Quod pertineat, frater, ad tuum problema, habes sententiae nostrae responsionem et exhortationem. Porro si quis quaerit, an persecutio fugienda sit, sequentem quoque <quaestionem> iam prospiciat necesse est, an, si fugienda non est, redimenda certe sit. Ultro igitur et de hoc tibi suggeram, definiens persecutionem, quam constat non esse fugiendam, proinde nec redimendam. [2] Pretium interest; ceterum sicut fuga redemptio gratuita est, ita redemptio nummaria fuga est. Certe et huius timiditatis consilium est. Quod times, redimis, ergo fugis; pedibus stetisti, nummis curristi; hoc ipsum, quod ex redemptione stetisti, fugisti. [3] Ut autem redimas hominem tu nummis, quem ex sanguine suo redemit Christus, quam indignum deo et dispositionis eius, qui filio suo non pepercit pro te, ut fieret pro nobis maledictum ---- quia maledictus, qui pependerit in ligno ----, qui tamquam ovis ad victimam ductus est, et tamquam agnus ante tondentem sic non aperuit os, sed posuit dorsum suum in flagella, maxillas autem in palmas et faciem non avertit a sputaminibus et inter iniquos deputatus est et traditus est in mortem, mortem autem crucis: [4] totum hoc, ut nos a peccatis lucraretur. Sol cessit die[m] emptionis nostrae: apud inferos remancipatio nostra est et stipulatio nostra in caelis; sublevatae sunt portae sempiternae, ut introiret rex gloriae, dominus virtutum, hominem de terris, immo ab inferis mercatus in caelos. [5] Quis est nunc, qui adversus illum reluetatur, immo depretiat mercedem eius tam magno comparatam, pretiosissimo scilicet sanguine agni immaculati? Iam ergo melius fugere quam fieri viliorem, si non tanto sibi constabit homo, quanti constitit domino. Et dominus quidem illum redemit ab angelis munditenentibus potestatibus, a spiritalibus nequitiae, a tenebris huius aevi, a iudicio aeterno, a morte perpetua; tu autem pro eo pacisceris cum delatore vel milite vel furunculo aliquo praeside sub tunica et sinum, quod aiunt, ut furtivo, quem coram toto mundo Christus emit, immo et manumisit. Hunc ergo liberam pretio aestimabis et pretio possidebis nisi eodem, quanto, ut diximus, domino constitit, sanguine suo scilicet? [6] Ut quid ergo de homine Christum redimis in homine, in quo Christus est? Non aliter et Simon facere temptavit, cum pecuniam apostolis obtulit pro spiritu Christi. Audiet ergo et iste, qui se redimens Christi spiritum redemit: Pecunia tua tecum sit in interitum, quoniam gratiam dei pretio consequendam putasti. [7] Quis talem <non ut> abnegatorem spernat? Quid enim dicit ille concussor? 'Da mihi pecuniam.' Certe ne eum tradat, siquidem non aliud venditat, quam quod praestaturus est praemio tuo. Cum das, utique ne tradaris voluisti; non traditus autem traduci habebas? Ergo dum nolendo tradi non vis traduci, nolendo negasti te esse, <quod> traduci noluisti. 'Immo', inquis, 'dum nolo traduci quod sum, confessus id esse, quod nolo traduci, id est Christianum'. Potes itaque te martyrem vindicare, <si> constanter ostendis[se] Christum; redimens non ostendit. Apud unum si forte confessus es, ergo et apud plures nolendo confiteri negasti. Ipsa salus iudicabit hominem excidisse, dum evadit; excidit ergo, qui maluit evasisse. Negatio est etiam martyrii recusatio. [8] Christianus pecunia salvus est et in hoc nummos habet, ne patiatur, dum adversus deum erit dives? At enim Christus sanguine fuit dives pro illo. Felices itaque pauperes, quia illorum, inquit, est regnum caelorum, qui animam solam in confiscato habent. Si non possumus deo servire et mammonae, possumus et a deo redimi et a mammona? Quis enim magis serviet mammonae, quam quem mammonas redemit? [9] Postremo quo exemplo uteris in redemptionem traditionis? Apostoli tractantes persecutionibus agitati quando se pecunia liberaverunt, quae illis utique non deerat ex praediorum pretiis ad pedes eorum depositis? Certe multis locupletibus credentibus, viris ac feminis, qui his etiam refrigeria subministrabant, quando Onesiphorus aut Aquila aut Stephanas hoc modo eis in persecutionem succurrerunt? Paulus quidem, cum Felix praeses pecunias accepturum se pro eo a discipulis sperasset, de quo et ipse in secreto tractavit cum ipso, neque ipse pro se neque discipuli pro eo numeraverunt, [10] illi utique discipuli, qui flentes, quod [n]aeque Hierosolymam tendere perseveraret et persecutiones praedicatas illic non praecaveret, postremo inquiunt: Fiat voluntas dei. Quae ista voluntas? utique ut pateretur pro nomine domini, non ut redimeretur. Oportet enim, quomodo Christus animam suam posuit pro nobis, ita fieri pro eo et a nobis nec tantum pro ipso, immo etiam pro fratribus propter ipsum. Quod <et> Iohannes docens non [et] pro fratribus numerandum, sed moriendum potius pronuntiavit. Nihil interest, si quem Christianum redimere non debeas alium an te. [11] Et adeo voluntas dei sic est: aspice regnorum et imperiorum utique a deo dispositum statum, in cuius manu cor regis: tanta cotidie aerario augendo prospiciuntur remedia censuum, vectigalium, collationum, stipendiorum nec umquam tamen usque adhuc ex Christianis tale aliquid prospectum est sub aliqua redemptione capitis et sectae redigendis, cum tantae multitudinis nemini ignotae fructus ingens meti posset; sanguine empti, sanguine numerati nullum nummum pro capite debemus, quia caput nostrum Christus est: non decet Christum pecunia constare. Quomodo et martyria fieri possent in gloriam domini, si tributo licentiam sectae compensaremus? Itaque qui eam praemio paciscitur, dispositioni divinae adversatur. [12] Cum igitur nihil nobis Caesar indixerit in hunc modum stipendiariae sectae, sed nec indictum umquam tale quid possit, antichristo iam instante et in sanguinem, non in pecunias hiante Christianorum, quomodo mihi proponere potest scripturam esse: Reddite quae sunt Caesaris Caesari? Miles me vel delator vel inimicus concutit, nihil Caesari exigens, immo contra fas faciens, cum Christianum legibus humanis reum mercede dimittit. Alius denarius, quem Caesari debeo, qui ad eum pertinet, de quo tunc agebatur, tributarius, tributariis scilicet, non a liberis debitus. [13] Aut quomodo reddam, quae sunt dei, deo, utique proinde imaginem et monetam ipsius inscriptam nomine eius, id est hominem Christianum? Quid autem deo debeo sicut denarium Caesari nisi sanguinem, quem pro me filius fudit ipsius? Quodsi deo quidem hominem et sanguinem meum debeo, nunc vero in eo sum tempore, ut quod deo debeo expostuler, utique fraudem deo facio id agens, ne quod debeo solvam. Bene observavi praeceptum Caesari reddens, quae sunt Caesaris, deo vero, quae sunt dei, abnegans!




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License