XIII. [1] 'Sed
et omni petenti me dabo': in causa elimosinae, non in concussurae. Petenti inquit;
porro qui incutit, non petit; qui comminatur, si non acceperit, non postulat,
sed extorquet; non elimosinam expectat, qui non miserandus, sed timendus venit.
Dabo igitur misericordiae, non timiditatis meae nomine, ubi, qui accepit, deum
honorat et benedictionem mihi reddit, non ubi amplius et benefactum
praestitisse se credit et praedam suam aspiciens dicit: 'De reatu'. [2] Tascam et inimicum!' Sed <etsi>
inimicitiae et alios habent titulos, non tamen dixit traditorem aut
persecutorem aut concussorem; nam huic quanto magis carbones acervabo super
caput, si non me redemero! 'Proinde', inquit, 'qui tibi tunicam
sustulerit, vel etiam pallium concede.' Ad eum pertinet, qui rem, non qui
fidem meam eripere quasierit; concedam et pallium nil
[o]minanti; traditionem si minatus fuerit,
etiam tunicam reposcam. [3] Omnium iam
nunc dominicarum (sententiarum) suae sunt et causae et regulae; termini non in
infinitum nec ad omnia spectant; atque adeo omni petenti dari iubet, ipse
signum petentibus non dat. Alioquin si omnibus passim petentibus dandum putas,
tu mihi videris, non dico vinum febricitanti, sed etiam venenum aut gladium
mortem desideranti daturus. [4] Facite
autem vobis amicos de mammona quomodo intelligendum sit, parabola
praemissa te doceat ad populum Iudaicum dictum, qui, commissam sibi rationem
domini cum male administrasset, deberet de mammonae hominibus, quod nos eramus,
amicos sibi potius prospicere quam inimicos et relevare nos a debitis
peccatorum, quibus deo detinebamur, si nobis id dominica ratione conferrent,
ut, cum coepisset ab his deficere gratia, ad nostram fidem refugientes
reciperentur in tabernacula aeterna. Quamvis nunc puta aliam interpretationem
parabolae et sententiae istius, dum scias verisimile non esse, ut concussores
nostri in amicitiam redacti per mammonam recipiant tunc nos in aeterna
tabernacula. [5] Sed quid non timiditas
persuadebit? Quasi et fugere scriptum permittat et redimere praecipiat! Parum
denique est, si tinus aut alius ita eruitur: massaliter totae ecclesiae
tributum sibi irrogaverunt! Nescio, dolendum an erubescendum sit, cum in
matrioibus beneficiariorum et curiosorum inter tabernarios et ianeos et fures
balnearum et aleones et lenones
Christiani[s] quoque vectigales continentur.
[6] Hanc episcopatus formam apostoli
providentius condiderunt, ut regno suo securi frui possent sub obtentu
procurandae salutis? Scilicet
enim talem pacem Christus ad patrem regrediens mandavit a militibus per Saturnalicia
redimendam!
|