Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De fuga in persecutione

IntraText CT - Text

  • XIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIV. [1] 'Sed quomodo colligemus?' inquis, 'quomodo dominica sollemnia celebrabimus?' Utique quomodo et apostoli, fide, non pecunia tuti, quae fides si montem transferre potest, multo magis militem. Esto sapientia, non praemio cautus! Neque enim statim et a populo eris tutus, si officia militaria redemeris. Una ergo tibi fides et sapientia ad tutelam opus est, quibus non adhibitis et redemptionem tuam potest perdere, adhibitis autem redemptionem <nec> desiderare. [2] Postremo si colligere interdiu non potest, habes noctem, luce Christi luminosi adversus eam. Non potes discurrere per singulos? si<t> tibi e[s]t in tribus ecclesia; melius, turbas tuas aliquando non videas, quam addicas. Serva Christo virginem sponsam; nemo quaestum de ea faciat.

[3] Haec tibi, frater, dura forsitan et intolerabilia videntur, sed recita deum dixisse: Qui capit, capiat, id est, qui non capit, discedat. Non potest, qui pati timet, ei esse, qui passus est; at qui pati non timet, iste erit perfectus in dilectione, utique dei; perfecta enim dilectio foras mittit timorem. Et ideo multi vocati, pauci electi; non quaeritur, qui latam viam sequi paratus sit, sed qui angustam; et ideo paraclitus necessarius, deductor omnium veritatum, exhortator omnium tolerantiarum. Quem qui receperunt, neque fugere persecutionem neque redimere noverunt, habentes ipsum, qui pro nobis erit, sicut locuturus in interrogatione ita iuvaturus in passione.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License