Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus De fuga in persecutione IntraText CT - Text |
|
|
III. [1] Cum ergo et haec exempla magis in persecutionibus eveniant, siquidem magis tunc probamur vel reprobamur et magis tunc humiliamur vel emendamur, ab eo permittatur vel imperetur necesse est catholice fieri haec a quo et ex parte, scilicet ab illo qui dicit: Ego sum, qui facio pacem et condo mala, id est bellum; hoc est enim contrarium paci. Nostrae autem paci quod est bellum quam persecutio? [2] Si persecutionis vel maxime exitus aut vitam afferunt aut mortem, aut plagam aut sanationem, habes auctorem eiusdem: Ego percutiam et sanabo, ego vivificabo et mortificabo. [3] Uram, inquit, illos, sicut uritur aurum, et probabo, inquit, illos, sicut probatur argentum. Cum enim exurimur persecutionis ardore, tunc probamur de fidei tenore. Haec erunt 'ignea iacula' diaboli, per quae fidei ustio et conflatio administratur, ex dei tamen voluntate. [4] De isto quis dubitare possit, ignoro, nisi plane frivola et frigida fides, deprehendens eos, qui timide conveniunt in ecclesiam. Dicitis enim [inquit]: 'Quoniam' <inquit> 'incondite convenimus et simul convenimus et complures concurrimus in ecclesiam, quaerimur a nationibus et timemus, ne turbentur nationes hae.' Non scitis, quod deus sit omnium dominus, et si velit deus, tunc persecutionem patieris, si vero noluerit, silebunt nationes? Credas utique, si tamen in eum deum credis, sine cuius voluntate nec unius passer assis cadit in terram; nos autem, puto, multis passeribus antistamus.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |