Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de patientia

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

I. [1] Confiteor ad dominum Deum satis temere me, si non etiam inpudenter, de patientia componere ausum, cui praestandae idoneus omnino non sim, ut homo nullius boni, quando oporteat demonstrationem et commendationem alicuius rei adortos ipsos prius in administratione eius rei deprehendi et constantiam commonendi propriae conuersationis auctoritate dirigere, ne dicta factis deficientibus erubescant. [2] Atque utinam erubescere istud remedium ferat, uti pudor non exhibendi quod aliis suggestum imus exhibendi fiat magisterium! Nisi quod bonorum quorundam, sicuti et malorum, intolerabilis magnitudo est, ut ad capienda et praestanda ea sola gratia diuinae inspirationis operetur. [3] Nam quod maxime bonum, id maxime penes Deum nec alius id quam qui possidet dispensat, ut cuique dignatur. [4] Itaque uelut solacium erit disputare super eo quod frui non datur, uice languentium qui cum uacent a sanitate de bonis eius tacere non norunt. [5] Ita miserrimus ego semper aeger caloribus inpatientiae, quam non optineo patientiae sanitatem, et suspirem et inuocem et perorem necesse est, cum recordor et in meae inbecillitatis contemplatione digero bonam fidei ualitudinem et dominicae disciplinae sanitatem non facile cuiquam nisi patientia adsideat prouenire. [6] Ita praeposita Dei rebus est, ut nullum praeceptum obire quis, nullum opus domino complacitum perpetrare extraneus a patientia possit.

[7] Bonum eius etiam qui caeca uiuunt summae uirtutis appellatione honorant; philosophi quidem, qui alicuius sapientiae animalia deputantur, tantum illi subsignant ut, cum inter sese uariis sectarum libidinibus et sententiarum aemulationibus discordent, solius tamen patientiae in commune memores huic uni studiorum suorum commiserint pacem: in eam conspirant, in eam foederantur, in illam adfectatione uirtutis unanimiter student; omnem sapientiae ostentationem de patientia praeferunt. [8] Grande testimonium eius est cum etiam uanas saeculi disciplinas ad laudem et gloriam promouet! Aut numquid potius iniuria, cum diuina res in saecularibus artibus uolutatur? [9] Sed uiderint illi quos mox sapientiae suae cum saeculo destructae ac dedecoratae pudebit!




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL