Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de patientia

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. [1] Et haec quidem diuinae patientiae species quasi de longinquo fors ut de supernis aestimetur: quid illa autem [patientiam], quae inter homines palam in terris quodammodo manu adprehensa est? [2] Nasci se Deus patitur: in utero matris [et] expectat et natus adolescere sustinet et adultus non gestit agnosci, sed contumeliosus insuper sibi est et a seruo suo tinguitur et temptatoris congressus solis uerbis repellit; [3] cum de domino fit magister docens hominem euadere mortem, absolutam scilicet ueniam offensae patientiae eruditus, [4] non contendit, non reclamauit nec quisquam in plateis uocem eius audiuit; arundinem quassatam non fregit, linum fumigans non restinxit (nec enim mentitus fuerat propheta, immo ipsius Dei contestatio spiritum suum in filio cum tota patientia collocantis!), [5] nullum uolentem sibi adhaerere non suscepit, nullius mensam tectumue despexit, atquin ipse lauandis discipulorum pedibus ministrauit; [6] non peccatores, non publicanos aspernatus est, non illi saltim ciuitati quae eum recipere noluerat iratus est, cum etiam discipuli tam contumelioso oppido caelestes ignes repraesentari uoluissent; ingratos curauit, insidiatoribus cessit. [7] Parum hoc, si non etiam proditorem suum secum habuit nec constanter denotauit. Cum uero traditur, cum adducitur ut pecus ad uictimam (sic enim non magis aperit os quam agnus sub tondentis potestate), ille, cui legiones angelorum si uoluisset uno dicto de caelis adfuissent, ne unius quidem discentis gladium ultorem probauit. [8] Patientia domini in Malcho uulnerata est: itaque et gladii opera maledixit in posterum et sanitatis restitutione ei quem non ipse uexauerat satisfecit, per patientiam misericordiae matrem. [9] Taceo quod figitur, in hoc enim uenerat: numquid tamen subiendae morti etiam contumeliis opus fuerat? Sed saginari patientiae uoluptate discessurus uolebat: despuitur uerberatur deridetur, foedis uestitur, foedioribus coronatur. [10] Mira aequanimitatis fides: qui in hominis figura proposuerat latere, nihil de inpatientia hominis imitatus est! Hinc uel maxime, pharisaei, dominum agnoscere debuistis: patientiam huiusmodi nemo hominum perpetraret! [11] Talia tantaque documenta, quorum magnitudo penes nationes quidem detrectatio fidei est, penes nos uero ratio et structio, satis aperte, non sermonibus modo in praecipiendo, sed etiam passionibus domini sustinendo, probant his quibus credere datum est patientiam Dei esse naturam, effectum et praestantiam ingenitae cuiusdam proprietatis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL