| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Quintus Septimius Florens Tertullianus Liber de patientia IntraText CT - Text |
IV. [1] Igitur si probos quosque seruos et bonae mentis pro ingenio dominico conuersari uidemus (siquidem artificium promerendi obsequium est, obsequii uero disciplina morigera subiectio est), quanto magis nos secundum dominum moratos inueniri oportet, seruos scilicet Dei uiui, cuius iudicium in suos non in compede aut pilleo uertitur, sed in aeternitate aut poenae aut salutis! [2] Cui seueritati declinandae uel liberalitati inuitandae tanta obsequii diligentia opus est, quanta sunt ipsa quae aut seueritas comminatur aut liberalitas pollicetur. [3] Et tamen nos non de hominibus modo seruitute subnixis uel quolibet alio iure debitoribus obsequii, uerum etiam de pecudibus, etiam de bestiis oboedientiam exprimimus, intellegentes usibus nostris eas a domino prouisas traditasque. [4] Meliora ergo nobis erunt in obsequii disciplina quae nobis Deus subdit? Agnoscunt denique quae oboediunt: nos, cui soli subditi sumus, domino scilicet, auscultare dubitamus? At quam iniustum est, quam etiam ingratum, quod per alterius indulgentiam de aliis consequaris, idem illi, per quem consequeris, de temetipso non rependere! [5] Nec pluribus de obsequii exhibitione debiti a nobis domino Deo: satis enim agnitio Dei quid sibi incumbat intellegit. Ne tamen ut extraneum de obsequio uideamur interiecisse, ipsum quoque obsequium de patientia trahitur: numquam inpatiens obsequitur aut patiens quis [non] obluctatur. [6] Quam ergo dominus, omnium bonorum et demonstrator et acceptator Deus, in semetipso circumtulit, quis de bono eius late retractet? Cui enim dubium sit omne bonum, quia ad Deum pertineat, pertinentibus ad Deum tota mente sectandum? Per quae in expedito et quasi in praescriptionis compendio et commendatio et exhortatio de patientia constituta est.