Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de patientia

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

V. [1] Verumtamen procedere disputationem de necessariis fidei non est otiosum, quia nec infructuosum: loquacitas in aedificatione nulla [turpis], si quando, turpis. [2] Itaque si de aliquo bono sermo est, res postulat contrarium eius quoque boni recensere: quid enim sectandum sit, magis inluminabis, si quid uitandum sit proinde digesseris. [3] Consideremus igitur de inpatientia an, sicut patientia in Deo, ita aduersaria eius in aduersario nostro nata atque comperta sit, ut ex isto appareat quam principaliter fidei aduersetur. [4] Nam quod ab aemulo Dei conceptum est utique non est amicum Dei rebus. Eadem discordia est rerum quae et auctorum: porro cum Deus optimus, diabolus e contrario pessimus, ipsa sui diuersitate testantur neutrum alteri facere, ut nobis non magis a malo aliquid boni quam a bono aliquid mali editum uideri possit. [5] Igitur natales inpatientiae in ipso diabolo deprehendo, iam tunc cum dominum Deum uniuersa opera [sua] quae fecisset imagini suae, id est homini, subiecisse inpatienter tulit. [6] Nec enim doluisset si sustinuisset, nec [enim] inuidisset homini si non doluisset: adeo decepit eum quia inuiderat, inuiderat autem quia doluerat, doluerat quia patienter utique non tulerat. [7] Quid primum fuerit ille angelus perditionis, malus an inpatiens, contemno quaerere, palam cum sit aut inpatientiam cum malitia aut malitiam ab inpatientia auspicatam, deinde inter se conspirasse et indiuiduas in uno patris sinu adoleuisse. [8] Atenim quam primus senserat, per quam primus delinquere intrauerat, de suo experimento quid ad peccandum adiutaret instructus, eandem inpingendo in crimen homini aduocauit. [9] Conuenta statim illi mulier, non temere dixerim, per conloquium ipsum eius adflata est spiritu inpatientia infecto: usque adeo numquam omnino peccasset, si diuino interdicto patientiam praeseruasset! [10] Quid quod non sustinuit sola conuenta, sed apud Adam, nondum maritum, nondum aures sibi debentem, inpatiens etiam tacendi est ac traducem [ad] illum eius quod a malo hauserat facit? [11] Perit igitur et alius homo per inpatientiam alterius, perit immo et ipse per inpatientiam suam utrobique commissam, et circa Dei praemonitionem et circa diaboli circumscriptionem, illam seruare, hanc refutare non sustinens. [12] Hinc prima iudicii unde delicti prigo, hinc Deus irasci exorsus unde offendere homo inductus, inde in Deo prima patientia unde indignatio prima, qui tunc maledictione sola contentus ab animaduersionis impetu in diabolo temperauit. [13] Aut quod crimen ante istud inpatientiae admissum homini inputatur? Innocens erat et Deo de proximo amicus et paradisi colonus: at ubi semel succidit inpatientiae, desiuit Deo sapere, desiuit caelestia sustinere posse. [14] Exinde homo, terrae datus et ab oculis Dei eiectus, facile usurpari ab inpatientia coepit in omne quod Deum offenderet. [15] Nam statim illa semine diaboli concepta, malitiae fecunditate irae filium procreauit; editum suis artibus erudiit: quod enim ipsum Adam et Euam morti inmerserat, docuit et filium ab homicidio incipere. [16] Frustra istud inpatientiae adscripserim, si Cain ille primus homicida et primus fratricida oblationes suas a domino recusatas aequanimiter nec inpatienter tulit, si iratus fratri suo non est, si neminem denique interemit. [17] Cum ergo nec occidere potuerit nisi iratus, nec irasci nisi inpatiens, demonstrat quod per iram gessit ad eam referendum a qua [ira] suggesta est. [18] [Per] Haec inpatientiae tunc infantis quodammodo incunabula. Ceterum quanta mox incrementa! Nec mirum: si prima deliquit, consequens est ut, quia prima, idcirco et sola sit matrix in omne delictum, defundens de suo fonte uarias criminum uenas. [19] De homicidio quidem dictum est. Sed ira editum a primordio, etiam quascumque postmodum causas sibi inuenit ad inpatientiam, ut ad originem sui, confert: siue enim quis inimicitiis siue praedae gratia id scelus conficit, prius est ut aut odii aut auaritiae fiat inpatiens. [20] Quidquid compellit, sine inpatientia sui non est ut perfici possit: quis adulterium sine libidinis inpatientia subiit? Quod et si pretio in feminis cogitur, uenditio illa pudicitiae utique inpatientia contemnendi lucri ordinatur. [21] Haec ut principalia penes dominum delicta. Iam uero, ut compendio dictum sit, omne peccatum inpatientiae adscribendum. Malum inpatientia est boni. Nemo inpudicus non inpatiens pudicitiae et inprobus probitatis et impius pietatis et inquietus quietis, ut malus unusquisque fiat, < si > bonus perseuerare non poterit! [22] Talis igitur excetra delictorum cur non dominum offendat inprobatorem malorum? An non ipsum quoque Israel per inpatientiam semper in Deum deliquisse manifestum est? [23] Exinde cum, oblitus brachii caelestis quo Aegyptiis adflictationibus fuerat extractus, de Aaron deos sibi duces postulat, cum in idolum auri sui conlationes defundit: tam necessarias enim Moysei cum domino congredientis inpatienter exceperat moras! [24] Post mannae escatilem pluuiam, post petrae aquatilem sequellam desperant de domino, tridui sitim non sustinendo; nam haec quoque illis inpatientia a domino exprobratur. [25] Ac, ne singula peruagemur, numquam non per inpatientiam delinquendo perierunt. Quomodo autem manus prophetis intulerunt nisi per inpatientiam audiendi? domino autem ipso per inpatientiam etiam uidendi! Quodsi patientiam inissent, liberarentur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL