| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Quintus Septimius Florens Tertullianus Liber de patientia IntraText CT - Text |
VI. [1] Ipsa adeo est quae fidem et subsequitur et antecedit. Denique Abraham Deo credidit et iustitiae deputatus ab illo est. Sed fidem eius patientia probauit, cum filium inmolare iussus est, ad fidei non temptationem dixerim, sed typicam contestationem. [2] Ceterum Deus quem iustitiae deputasset sciebat: tam graue praeceptum, quod nec domino perfici placebat, patienter et audiuit et, si Deus uoluisset, implesset. Merito ergo benedictus quia et fidelis, merito fidelis quia et patiens! [3] Ita fides patientia inluminata, cum in nationes seminaretur per semen Abrahae, quod est Christus, et gratiam legi superduceret, ampliandae adimplendaeque legi adiutricem suam patientiam praefecit, quod ea sola ad iustitiae doctrinam retro defuisset. [4] Nam olim et oculum pro oculo et dentem pro dente repetebant et malum malo fenerabant: nondum enim patientia in terris, quia nec fides scilicet. Interim inpatientia occasionibus legis fruebatur: facile erat, absente domino patientiae et magistro. [5] Qui postquam superuenit et gratiam fidei patientia composuit, iam nec uerbo quidem lacessere, nec «fatue» quidem dicere sine iudicii periculo licet; prohibita ira, restricti animi, compressa petulantia manus, exemptum linguae uenenum. [6] Plus lex quam amisit inuenit, dicente Christo: Diligite inimicos uestros et maledicentibus benedicite et orate pro persecutoribus uestris ut filii sitis patris uestri caelestis. Vides quem nobis patrem patientia adquirat!