| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Quintus Septimius Florens Tertullianus Liber de patientia IntraText CT - Text |
IX. [1] Ne illa quidem inpatientiae species excusatur in amissione nostrorum, ubi aliqua doloris patrocinatur adsertio. Praeponendus est enim respectus denuntiationis apostoli, qui ait: Ne contristemini dormitione cuiusquam sicut nationes quae spe carent. [2] Et merito: credentes enim resurrectionem Christi, in nostram quoque credimus, propter quos ille et obiit et resurrexit. Ergo cum constet de resurrectione mortuorum, uacat dolor mortis, uacat et inpatientia doloris. [3] Cur enim doleas, si perisse non credis? Cur inpatienter feras subductum interim quem credis reuersurum? Profectio est quam putas mortem. Non est lugendus qui antecedit, sed plane desiderandus. Id quoque desiderium patientia temperandum: cur enim inmoderate feras abisse quem mox subsequeris? [4] Ceterum inpatientia in huiusmodi et spei nostrae male ominatur et fidem praeuaricatur, et Christum laedimus cum euocatos quosque ab illo quasi miserandos non aequanimiter accipimus. [5] Cupio, inquit apostolus, recipi iam et esse cum domino. Quanto melius ostendit uotum! Christianorum ergo uotum, si alios consecutos inpatienter dolemus, ipsi consequi nolumus!